라틴어 문장 검색

Natura, Dei gratia, mundanae civitatis prima vicaria procreatrix, Genio sibi alteri similem, eique per omnia serenatis fortunae blanditiis amicari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:4)
Adventus Genii.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 88:1)
Cum inter has virgines dragmaticae collocutionis intercalaris celebraretur collatio, ecce Genius, organicorum instrumentorum applaudente laetitia, [0479C] nova apparitionis resultatione comparuit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:1)
Quomodo Veritas comitabatur Genium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 90:1)
His ergo picturae solertiis Genio solemniter operam impendenti, Veritas tanquam patri filia verecunda ancillatione obsequens assistebat, quae non pruritu aphrodites promiscuo propagata, sed hoc solo Naturae natique geniali osculo fuerat derivata, cum Ilem speculum formarum meditantem, aeternalis salutavit idea, eam iconiae interpretis interventu vicario osculata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:1)
Quomodo Natura occurrat Genio adventanti.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 92:1)
Natura igitur suo gressui laxiores concedens habenas, solemnem occursum solemniter exhibendo, oscula nullo illicitae Veneris fermentata veneno, sed mystici signantia cupidinis amplexus, etiam mysticae dilectionis concordiam figurantes, Genio exhibuit adventanti.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 93:1)
Alloquitur Genius Naturam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 94:1)
Mutua gratulatione expletionis termino consummata, Genius induxit silentium, manu postulante silentia, consequenter vero in hanc locutionis formam suae vocis monetavit materiam:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:1)
Hic promulgat Genius excommunicationem praetaxatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 96:1)
Tunc Genius post vulgaris vestimenti depositionem sacerdotalis indumenti ornamentis celebrioribus infulatus, sub hac verborum imagine, praetaxatam excommunicationis seriem a penetralibus [0481C] mentis forinsecus evocavit, hoc locutionis praecedente curriculo:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:1)
nec quidquam inclusis huic praesidio posse nocere, nil melius senserunt quam ut, obsidione circumquaque posita, urbem cogerent et custodes murorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 44:2)
Tandem ex consilio suorum, quarta die obsidionis transacta, idem Solymanus duos ex suis sub falsa specie Christiana in morem peregrinorum ad explorandam virtutem et actus Christiani exercitus direxit, qui custodibus arcis, et defensoribus Nicaeae urbis, in hunc modum nuntia deferrent:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 50:4)
Sed ex Domini voluntate a custodibus Christianis, circumquaque diffusis ad tuenda loca et semitas, ne qua fraus aut vis ex adverso noceret, hi duo praemissi a Solymano, capti et retenti sunt, quorum alter in impetu occisus est, alter ad praesentiam Christianorum principum adductus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 50:8)
At hujus primi belli turbine sedato circa Nicaeam, capita Turcorum amputata intra urbis moenia jactabant, ad terrendos magistros arcis et custodes murorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION