라틴어 문장 검색

versum oratione fieri multo foedissimum est totum, sed etiam parte deforme, utique si pars posterior clausula deprehendatur aut rursus prior ingressu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 329:1)
ex iis vero, qui ternas syllabas habent, dactylum longa duabusque brevibus, huic temporibus parem, sed retro actum appellari constat anapaeston.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 338:1)
clausula quoque e longis firmissima est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 350:1)
itemque paean, qui est ex choreo et pyrrhichio, aptum initiis putant, vel contra, qui est e tribus brevibus et longa, cui clausulam adsignant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 353:1)
est et dochmius, qui fit ex bacchio et iambo vel ex iambo et cretico, stabilis clausulis et severus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 354:1)
ex iis quae supra probavi apparet molosson quoque clausulae convenire, dum habeat ex quocunque pede ante se brevem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 357:2)
nisi potius hoc esse volumus dactylum et bacchium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 358:2)
Duo spondei non fere se iungi patiuntur, quae versu quoque notabilis clausula est, nisi cum id fieri potest ex tribus quasi membris:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 358:3)
Ne dactylus quidem spondeo bene , quia finem versus damnamus fine orationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 359:1)
cludet et dactylus, nisi eum observatio ultimae creticum facit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 361:3)
sed omnes hi, qui breves excidunt, minus erunt stabiles, nec alibi fere satis apti, quam ubi cursus orationis exigitur et clausulis non intersistitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 363:4)
quod precatus a diis immortalibus sum, et clausulis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 364:1)
illa sublimia spatiosas clarasque voces habentia amant amplitudinem dactyli quoque ac paeanis, etiamsi maiore ex parte syllabis brevibus, temporibus tamen satis pleni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 393:1)
noveram quosdam, qui se pulchre expressisse genus illud caelestis huius in dicendo viri sibi viderentur, si in clausula posuissent esse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 151:1)
equidem plerosque et ad singulas clausulas sententiarum video adsurgentes et nonnullos subinde aliquid etiam spatiantes, quod an deceat, ipsi viderint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 282:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION