라틴어 문장 검색

Non peculatus aerari factus est neque per vim sociis ereptae pecuniae, quae quamquam gravia sunt, tamen consuetudine iam pro nihilo habentur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장47)
Damnationem suam Rutilius sic tulit, tamquam nihil illi molestum aliud esset quam quod male iudicaretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 4:1)
" Inter hos tamen iocos inpune tulit ante iudicium adulter, in iudicio leno, qui damnationem peius effugit quam meruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 6:4)
Novissima damnatio est sub gravissimis nominibus impleta:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 28:1)
an etiam damnata, si innocens post damnationem adparuit, deici debeat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 8:2)
Ne damnationem quidem istius despero;
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 5:14)
Da pecuniam Miltiadi qua damnationem luat, nocens erit;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 2:17)
Damnatus peculatus nihil aliud heredi suo reliquit quam se patrem.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu12)
post damnationem nouerca est.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 18:9)
" Pusillo animo timuit, ne videretur locum spei suae aperire velle filii damnatione.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 94:2)
facit enim consuetudinem peccandi multitudo peccantium, et minus gravis nota est, quam turba damnationum levat, et severitas, quod maximum remedium habet, adsiduitate amittit auctoritatem.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 132:2)
Miltiades peculatus dampnatus in carcere alligatus decessit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.3)
sed damnationis 1 suae ordinem exposcis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 3:1)
Sed tali dedicatore damnationis nostrae etiam gloriamur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 2:4)
Sicut non palam ab eiusmodi hominibus poenam dimovit, ita alio modo palam dispersit, adiecta etiam accusatoribus damnatione, et quidem tetriore.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION