라틴어 문장 검색

durioribus vero instare possunt et aridae lippitudines, et febres partim acutae, partim longae;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 16:2)
Si frons prurit, lippitudinis metus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 8:3)
Sive autem capitis dolores, sive ulcera, sive lippitudo, sive spiritus difficultas, sive intestinorum tormenta, sive inflammatio vulvae est, sive coxa, sive jecur, aut lienis, aut latus torquet, sive vitio locorum aliquo prolabitur et obmutescit, occurrit dolori per quietem ejusmodi catapotium.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 4:1)
In quibus si praecisi nervi sunt, qui continebant, debilitas ejus partis sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 62:2)
Protinus autem orta lippitudine, quaedam notae sunt, ex quibus, quid eventurum sit, colligere possimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 2:4)
Idque lippitudinis genus minime cum dolore est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 3:3)
A secundo die, gravi quoque lippitudini per indita medicamenta recte succurritur, ubi vel jam sanguis missus, vel alvus ducta est, aut neutrum necessarium esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 14:6)
idque et acer pituitae cursus in lippitudine efficit, et continuati fletus, et ictus parum bene curati.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 39:2)
etiam ex aspritudine lippitudo fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 61:3)
Est etiam genus aridae lippitudinis:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 64:1)
succurritque et his et aridae lippitudini, si quis panem ex vino subactum super oculum imponit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 69:2)
Caligare vero oculi nonnumquam ex lippitudine, nonnumquam etiam sine hac, propter senectutem imbecillitatemve aliam, consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 70:1)
Si ex reliquiis lippitudinis id vitium est, adjuvat collyrium, quod ̓Ασχληπιόσ nominatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 70:2)
quae res aspritudinem continuat, ex levibus momentis inflammationes et lippitudines excitat, totam denique vitam hominis infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 47:4)
Raso capite ea medicamenta, quibus in lippitudine pituita suspenditur, a superciliis usque ad verticem illini debent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 50:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION