라틴어 문장 검색

Est etiam illa pestifera labes, ut intra paucos dies equae subita macie et deinde morte corripiantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 34장 2:1)
Macies et languor submovetur saepius data potione, quae recipit semunciam sulphuris ovumque crudum, et myrrhae pondus denarii.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 3:5)
Ad maciem nulla res tantum quantum medica potest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 4:2)
praecipue tamen exiguitas cibi maciem, macies autem scabiem facit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 5:3)
Atque eae quibus partus submittitur, cocto sunt hordeo sustinendae, ne ad maciem summam perducantur,et ex ea ad aliquam perniciem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 13:5)
Quidam leviter obligant crura, quoniam si frangantur, dolorem, et ex eo maciem fieri putant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 12:1)
Nam nisi piscis domini cibariis saginatur, cum ad piscatorium forum perlatus est, macies indicat eum non esse libero mari captum, sed de custodia elatum, propter quod plurimum pretio detrahitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 15:4)
nec unum de populo Canuti aut Atti . . . de Furnio et Toranio quique alios in eodem valetudinario haec ossa et hanc maciem probant:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 1:2)
Superior exercitus legatum Hordeonium Flaccum spernebat, senecta ac debilitate pedum invalidum, sine constantia, sine auctoritate:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 9장1)
postremo aestimari a medicis iubet an talis caecitas ac debilitas ope humana superabiles forent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장7)
gladiatorio munere reductis interdum flagrantissimo sole uelis emitti quemquam uetabat, remotoque ordinario apparatu tabidas feras, uilissimos senioque confectos gladiatores, quoque paegniaris patres familiarum notos in bonam partem sed insignis debilitate aliqua corporis subiciebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 5:1)
Illum quidem seditione inter Macedones milites et Graecos mercennarios orla debilitatum vulnere, quod in ea consternation e acceperat, iacuisse, non alia re quam simulatione mortis tutiorem:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 26:1)
qui tamen apud exercitum mansit, vehiculo convecto, quoniam equo insidere, prae debilitate, haud poterat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.60)
Pulmonum morbo, corporisque debilitate correptus, munia militaria obire haud poterat, quocirca, ineunte vere anni millesimi septingentesimi quinquagesimi noni, imperio se abdicavit, Vernoniumque ad montem secessit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.19)
Bono tuo crassus sis, me macies delectat et pallor;
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 5:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION