라틴어 문장 검색

in aquario copones et cucurbitae;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:29)
Paratae erant lactucae singulae, cochleae ternae, ova bina, halica cum mulso et nive - nam hanc quoque computabis, immo hanc in primis quae perit in ferculo -, olivae betacei cucurbitae bulbi, alia mille non minus lauta.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 2:1)
Nihil ex cuiusquam dignitate, nihil ex libertate, nihil etiam ex iactatione decerpseris.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 3:3)
Ipse cum maxime vindemias graciles quidem, uberiores tamen quam exspectaveram colligo, si colligere est non numquam decerpere uvam, torculum invisere, gustare de lacu mustum, obrepere urbanis, qui nunc rusticis praesunt meque notariis et lectoribus reliquerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 20 2:1)
et magis adducto pomum decerpere ramo quam de caelata sumere lance iuvat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 59)
"protinus haerentem decerpsi pollice florem:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권144)
Decerptas senior porrexerat Inachus herbas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 63:5)
Non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo solverat et, cultis dum simplex errat in hortis, Poeniceum curva decerpserat arbore pomum sumptaque pallenti septem de cortice grana presserat ore suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 51:3)
Hinc tria forte mea veniens decerpta ferebam aurea poma manu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 60:7)
Arentes Cereris decerpsit aristas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 14:7)
Sed non ante datur telluris operta subire, auricomos quam quis decerpserit arbore fetus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 6:10)
sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem carmine perpetuo celebrare et undique decerptam fronti praeponere olivam;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 72)
"vel cum decorum mitibus pomis caput Autumnus agris extulit, ut gaudet insitiva decerpens pira certantem et uvam purpurae, qua muneretur te, Priape, et te, pater Silvane, tutor finium."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 23)
quare, ne paeniteat te, desine matronas sectarier, unde laboris plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:8)
si causa conciliandi nobis iudicis materiam dabit, ex hac potissimum aliqua in usum principii, quae maxime favorabilia videbuntur, decerpi oportebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION