라틴어 문장 검색

recordare enim, quibus laudationem ex ultimis terris miseris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 22:6)
quod declamationibus nostris cares, damni nihil facis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 33 1:1)
et, si non modo omnes verum etiam multi Catones essent in civitate nostra, in qua unum exstitisse mirabile est, quem ego currum aut quam lauream cum tua laudatione conferrem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 6 1:3)
de Gorgia autem quod mihi scribis, erat quidem ille in cotidiana declamatione utilis, sed omnia postposui, dum modo praeceptis patris parerem ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 21 8:1)
tu P. Clodi cruentum cadaver eiecisti domo, tu in publicum abiecisti, tu spoliatum imaginibus, exsequiis, pompa, laudatione, infelicissimis lignis semiustilatum nocturnis canibus dilaniandum reliquisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장3)
nec vero non eadem ira deorum hanc eius satellitibus iniecit amentiam ut sine imaginibus, sine cantu atque ludis, sine exsequiis, sine lamentis, sine laudationibus, sine funere, oblitus cruore et luto, spoliatus illius supremi diei celebritate cui cedere inimici etiam solent ambureretur abiectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장1)
sed quoniam plura sunt orationum genera eaque diversa neque in unam formam cadunt omnia, laudationum et historiarum et talium suasionum, qualem Isocrates fecit Panegyricum multique alii qui sunt nominati sophistae, reliquarumque scriptionum rerum formam, quae absunt a forensi contentione eiusque totius generis quod Graece ἐπιδεικτικο`ν nominatur, quia quasi ad inspiciendum delectationis causa comparatum est, non complectar hoc tempore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 11장 2:1)
iudici deliberationis laudationis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 24장 1:2)
Laudationis finis honestas, de qua item est ante dictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 24장 1:7)
quod idem contingit in laudationibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 2:2)
ut enim antea declamitabam causas, quod nemo me diutius fecit, sic haec mihi nunc senilis est declamatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 7:5)
Alcidamas quidem, rhetor antiquus in primis nobilis, scripsit etiam laudationem mortis, quae constat ex enumeratione humanorum malorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:2)
itaque postquam adamavi hanc quasi senilem declamationem, studiose equidem utor nostris poëtis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 26:14)
Nondum iuvenes declamationibus continebantur, cum Sophocles aut Euripides invenerunt verba quibus deberent loqui.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:4)
Et dum in hoc dictorum aestu in hortis incedo, ingens scholasticorum turba in porticum venit, ut apparebat, ab extemporali declamatione nescio cuius, qui Agamemnonis suasoriam exceperat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION