라틴어 문장 검색

Tritici quoque hemina in uino Aminaeo austero decoquitur, idque triticum ieiuno ac sitienti datur, superque id uinum id sorbetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 9:1)
si maligna purgatio est, subicienda sunt medicamenta quae euocent, ut costus, puleium, albae uiolae flos, nepeta, sat[i]ureia, hysopum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 5:1)
Si longius malum factum est, fouere inferiores cotidie partes aqua calida in qua lini semen decoctum sit, in eadem residere umbilico tenus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:32)
Ad articulos fici quoque aridi partem nepetae mixtam uel uuam taminiam sine seminibus cum puleio recte aliquis imponit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 34:1)
piperis grana XXX ex passi tribus sextariis decocuntur, donec mellis crassitudo his fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 19:4)
Aut croci, murrae, turis, singulorum P. #1108 I coiciuntur in passi eundem modum, eodemque modo decocuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 19:5)
Imponendum autem super uulnus stercus caprinum ex aceto coctum, aut ex eodem hordiacia farina, aut ruta uel nepeta cum sale contrita melle adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 17:3)
gargarizandum ex mulso, in quo nepeta et pinguis ficus decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 35:7)
Haec ex uino austero teruntur, deinde cum passi tribus heminis decocuntur, donec corpus unum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 45:9)
Si uehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adici cataplasmati debent papaueris cortices fricti atque contriti, sic ut ex his pars dimidia sit, eaque tum simul ex passo mixto decoquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 3:3)
ex quibus Lycium cum uino decoquitur, deinde his alia miscentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 9:12)
Elui quoque aurem oportet uino, in quo marrubium decoctum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 15:4)
Ex populo quoque alba cortex radicis in hunc usum in uino mixto recte coquitur, et in aceto cornus ceruini ramentum, et nepeta cum taeda pingui ac ficu item pingui uel in mulso uel in aceto et melle;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 2:3)
aut inter se mixtis sale fossili combusto, cupresso, nepeta;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 1:4)
Aut oleae uel lentisci folia uel marrubium decoquendum est, eoque umore eodem modo cum melle utendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION