라틴어 문장 검색

caesa illo die ad Aquiloniam Samnitium milia viginti trecenti quadraginta, capta tria milia octingenti et septuaginta, signa militaria nonaginta septem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 614:1)
nonaginta milia peditum, duodecim milia equitum Hiberum traduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 227:2)
huic Gracchus insidiandum tempori ratus, custodibus ad portas positis, ne quis enuntiare posset coepta, et ab decuma diei hora coactis militibus corpora curare somnoque operam dare, ut primis tenebris convenire ad signum possent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 486:1)
senatus ex equestri ordine hominibus centum nonaginta septem suppletus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 8)
omisso igitur Achaico atque Aetolico bello, relictis tamen duobus milibus et quingentis omnis generis armatorum cum Menippo et Polyphanta ducibus ad praesidium sociorum, profectus ab Dymis per Achaiam Boeotiamque et Euboeam decumis castris Demetriadem in Thessaliam pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 488:1)
cecidere in urbis eius oppugnatione hostium duo milia ferme, Romanorum haud amplius nonaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 44:1)
ab hac oratione dimissos ad iter se comparare in diem posterum iubet, profectusque decumis castris pervenit ad Hiberum flumen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 481:1)
indici praemium constitutum, quantae pecuniae ager indicatus esset pars decuma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 712:1)
ipse coepta prospere pedestri pugna, tantum moratus dum cedenti duodecimae legioni, quae in laevo cornu adversus Ilergetes locata erat, tertiam decumam legionem ex subsidiis in primam aciem firmamentum ducit, postquam aequata ibi pugna est, ad L. Manlium inter prima signa hortantem ac subsidia quibus res postulabat locis inducentem venit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 37:1)
nec diutius tenuisset, ni ex subsidiis tertia decuma legio in primam aciem inducta proelium dubium excepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 248:1)
vivi capti mille nonaginta duo, equites septingenti viginti unus, tres duces eorum, signa militaria ducenta duodecim, carpenta sexaginta tria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 52:2)
eidem praetori mandatum ut duas decumas frumenti exigeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 23:1)
idem L. Oppio de alteris decumis exigendis in Sardinia imperatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 24:1)
indutias ad id dierum nonaginta dare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 405:3)
Siciliae Sardiniaeque binae aeque ac proximo anno decumae frumenti imperatae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION