-
post munera pauper Pene fuit Natura parens que dona decoris, Forme thesauros uultu deponit in uno.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:11)
-
Predictis succedit Honor, predicta colorans Luce sua, nullamque sinit sentire lituram Dedecoris, sed cuncta suo perlustrat honore Muneris, et cultu proprio Decus omnia uestit, Non minus irradians aliarum facta sororum Quam rosa cognatos flores, quam Lucifer ignes Sydereos, lapidumque iubar carbunculus auget.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:7)
-
Quod Natura creat, recreat noua gracia, formant Mores, informat uirtus, prudencia ditat, Preditat pietas, afflat decus, ornat honestas, Exornat racio, species presignit et omnis Virtutum cumulus eius concurrit in usum.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:2)
-
Ad hunc modum, tres eodem dignitatis honore pollentes, thronum in contradictoria parte locaverunt.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:42)
-
Illic barbulus non minoris sui corporis dignitate famosus, cum plebecula piscium familiarius habitabat.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:133)
-
Ad cujus contemplandam pulchritudinem dignitatis, dum tanquam manipulos, oculorum radios conlegarem [0440A] visibiles, ipsi tantae majestatis non audentes obviare decori, splendoris hebetati verberibus, nimis meticulosi ad palpebrarum contubernia refugerunt.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:8)
-
Consequenter vero ad excusationis auxilium confugiens, precibus humilitatis melle conditis, ejus benevolentiam exorabam (ne vel meae tenuitatis assignaretur errori, vel indignationis supercilio deputaret, vel ingratitudinis venenis adscriberet, quod ejus adventui nullam hilaritatis festivitatem persolveram, sed potius ejus apparentia velut monstruosi phantasmatis anomala apparitione percussus, adulterina exstasis morte fueram soporatus), [0447A] dicens non esse mirandum, si in tantae dignitatis praesentia, meae umbra mortalitatis expalluit, si in tantae majestatis meridie, meae discretionis radiolus in vesperem exorbitationis evanuit;
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:4)
-
Poenitet me tot venustatum praerogativis hominum plerumque privilegiasse naturas, qui decoris decus abusione dedecorant:
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:35)
-
Jam meam quaestionem agnosco redolere nimiae ruditatis favillam, sed si alia quaedam paupercula quaestio dignitatis tuae audientiam comparare auderet, quidpiam quaerendo quaererem.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:16)
-
Hymenaeus namque uterinae fraternitatis in affinis confinio quem excellentioris dignitatis extollit prosapia, ex Venere sibi Cupidinem propagat in filium;
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:49)
-
Unde idem aethereis nitoribus claritate concertans, et smaragdinis coloribus viriditate contendens, ac plerosque sapores sui saporis majestate praecellens, potationum filios suarum proprietatum dignitatibus irritat sophisticis, ut ipsa Bacchum tanquam ineffabilis divinitatis arcanum ineffabili amore concelebrent.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:5)
-
alios denique aliarum dignitatum et officiorum coaequat negotiis.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:17)
-
Nam aliis inferiori morum gradu jacentibus, vel eis parilitate probitatis comparibus, vel etiam elatiori fastigio dignitatis pollentibus, mutuae collocutionis communicare participium dedignantur:
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:8)
-
Si vero muneris pauperies famae mendicat suffragia, humiliori stylo famae depauperat dignitatem;
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:12)
-
E contrario vero, si totius decoris meridies alicujus hilarescat in facie, lingua argenteis eloquentiae resplendeat margaritis, mentis thalamus virtutum fulguret ornamentis, tamen, si adulationis artifex muneris gratiam non exspectet, tantae honestatis luci cum [0470C] vitiorum fastigiis, nebulas immiscere laborat.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:20)