라틴어 문장 검색

et illam sub presenti epistola, tanquam sub epigrammate proprio dedicatam, vobis adscribo, vobis offero, vobis denique recommendo.
(단테 알리기에리, Epistolae 93:5)
mihi virginitas in Maria dedicatur et Christo.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:20)
- nunc vero, cum paupertatem domus suae pauper dominus dedicarit, cogitemus crucem et divitias lutum putabimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:8)
Taceo de Hebraeis, Graecis et Latinis, quas nationes fidei suae in crucis titulo dominus dedicavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 4:11)
Pulvillus Capitolium dedicans mortuum, ut nuntiabatur, subito filium se iussit absente sepeliri;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:11)
Roma, ut condita est, duos fratres simul habere reges non potuit et parricidio dedicatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 15:6)
"Si vellem nubere et non aeternae me cuperem pudicitiae dedicare, utique maritum quaererem, non hereditatem."
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:3)
at contra gravius plus in se corporis esse dedicat et multo vacui minus intus habere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 11:18)
corpus enim per se communis dedicat esse sensus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:3)
Haec quoque res etiam naturam dedicat eius, quam tenui constet textura quamque loco se contineat parvo, si possit conglomerari, quod simul atque hominem leti secura quies est indepta atque animi natura animaeque recessit, nil ibi libatum de toto corpore cernas ad speciem, nihil ad pondus:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:12)
in ditione autem Iunonis sunt omnes Kalendae, unde et Varro libro quinto Rerum divinarum scribit Iano duodecim aras pro totidem mensibus dedicatas:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 16:4)
Undecimo autem Kalendas feriae sunt Laribus dedicatae, quibus aedem bello Antiochi Aemilius Regillus praetor in campo Martio curandam vovit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 10:1)
Auctor est Cornelius Labeo huic Maiae, id est terrae, aedem Kalendis Maiis dedicatam sub nomine Bonae Deae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 21:1)
Iuniis dedicata est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 30:3)
Ut autem Idus omnes Iovi ita omnes Kalendas Iunoni tributas et Varronis et pontificalis adfirmat auctoritas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION