라틴어 문장 검색

Verbera securi solitus leo ferre magistri Insertamque pati blandus in ora manum Dedidicit pacem subito feritate reversa, Quanta nec in Libycis debuit esse iugis.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXV1)
Invidus ecce negat:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXVII2)
tuam putabis, Tam non invida tamque liberalis, Tam comi patet hospitalitate:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV7)
Invida purpureos urat ne bruma racemos Et gelidum Bacchi munera frigus edat, Condita perspicua vivit vindemia gemma, Et tegitur felix nec tamen uva latet:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVIII2)
Ille ego sum Scorpus, clamosi gloria Circi, Plausus, Roma, tui deliciaeque breves, Invida quem Lachesis raptum trieteride nona, Dum numerat palmas, credidit esse senem.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LIII1)
et 'lividum' invidum non nisi apud neotericos invenimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3202)
Statius, hinc trahens colorem, ait invida fata piis et fors ingentibus ausis rara comes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2124)
quocirca maerere hoc eius eventu vereor ne invidi magis quam amici sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 18:3)
Nam ut semel e Piraeo eloquentia evecta est, omnis peragravit insulas atque ita peregrinata tota Asia est, ut se externis oblineret moribus omnemque illam salubritatem Atticae dictionis et quasi sanitatem perderet ac loqui paene dedisceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 3:2)
audies tum quidem etiam verba quaedam non trita Romae, sed haec mutari dediscique possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 3:5)
Illud perficiam profecto, Quirites, ut ea, quae gessi in consulatu, privatus tuear atque ornem, ut, si qua est invidia in conservanda re publica suscepta, laedat invidos, mihi valeat ad gloriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 29:1)
etenim si delectamur, cum scribimus, quis est tam invidus, qui ab eo nos abducat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 4:3)
ecce autem alii minuti et angusti aut omnia semper desperantes aut malivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi, alii autem etiam amatoriis levitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, protervi, idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est intercapedo molestiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 79:1)
Qua quidem in causa et benivolos obiurgatores placare et invidos vituperatores confutare possumus, ut alteros reprehendisse paeniteat, alteri didicisse se gaudeant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 5:3)
Illud autem optimum est, in quod invadi solere ab improbis et invidis audio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 100:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION