라틴어 문장 검색

*̓αγαθη` δ' ἔρισ cum invicem se mutuis exhortationibus amici ad amorem immortalitatis exacuunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 15:3)
nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum, det mihi formosa nava Iuventa manu, non tamen exacuet torpens sapor ille palatum, stabit et in stomacho pondus inerte diu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 105)
armorum dominos vernantes flore iuventae, inter castra patris genitos, sub imagine avita eductos, exempla domi congesta calentes, orator catus instigat, ceu classica belli clangeret, exacuitque animos et talia iactat:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 24)
Utinam quidem, Quod cum salute eius fiat, ita se defatigarit velim, Ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 113)
Deceptus sum at non defatigatus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 195)
Opus faciam ut defatiger usque ingratiis ut dormiam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 149)
ne te adolescens mulier defatiget.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 337)
Exacuunt alii vallos furcasque bicornis atque Amerina parant lentae retinacula viti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 9:4)
Ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus et pede prosubigit terram, fricat arbore costas atque hinc atque illinc umeros ad volnera durat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:9)
tum trepidae inter se coeunt pennisque coruscant spiculaque exacuunt rostris aptantque lacertos et circa regem atque ipsa ad praetoria densae miscentur magnisque vocant clamoribus hostem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 4:3)
post hos insignis Homerus Tyrtaeusque mares animos in Martia bella versibus exacuit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 12:5)
Quaedam defetigat et velut levia tela laxo sinu eludit, quaedam discutit et in eum usque, qui miserat, respuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 12:4)
Quemadmodum artifices alicuius rei subtilioris, quae intentione oculos defetigat, si malignum habent et precarium lumen, in publicum prodeunt et in aliqua regione ad populi otium dedicata oculos libera luce delectant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 17:1)
Corpora opere ac vero labore durabant aut cursu defatigati aut venatu aut tellure versanda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 18:3)
haec vero, de quibus paulo ante dicebam, minuunt et deprimunt nec, ut putatis, exacuunt, sed extenuant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 19:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION