라틴어 문장 검색

quod cum ita esset, tamen litteris tuis, quas Nonis Maiis ex castris datas acceperamus, ita persuasum erat civitati ut illum iam oppressum omnes arbitrarentur, te autem in Italiam venire cum exercitu ut, si haec ex sententia confecta essent, consilio atque auctoritate tua, sin quid forte titubatum, ut fit in bello, exercitu tuo niteremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 10 2:1)
haec etsi adhuc non magno opere mihi tulisse fructum animadverto, tamen non despero nec defetigabor permanere non solum in studio libertatis sed etiam in labore et periculis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 14 9:2)
quam nos, si licebit, more nostro tuebimur, quamquam admodum sumus iam defetigati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 25a 1:4)
et litteris multorum et sermone omnium perfertur ad me incredibilem tuam virtutem et fortitudinem esse teque nec animi neque corporis laboribus defetigari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 1 1:1)
etsi enim omnis cognitio multis est obstructa difficultatibus eaque est et in ipsis rebus obscuritas et in iudiciis nostris infirmitas, ut non sine causa antiquissimi et doctissimi invenire se posse quod cuperent diffisi sint, tamen nec illi defecerunt neque nos studium exquirendi defatigati relinquemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 10:5)
quid negoti geritur in quo ille tot et talis viros defatigat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 1:6)
si tantulum offensum titubatumque sit, ut ea quae singillatim ac diu collecta sunt uno tempore universa perdamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 22장 1:3)
Ubi irrigatus multo venas nectare, Sero domum est reversus titubanti pede.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Idem.4)
fac titubet blaeso subdola lingua sono, ut, quicquid facias dicasve protervius aequo, credatur nimium causa fuisse merum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:422)
illic et cantant, quicquid didicere theatris, et iactant faciles ad sua verba manus et ducunt posito duras cratere choreas, cultaque diffusis saltat amica comis, cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi, et fortunatos obvia turba vocat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권350)
Ille mero somnoque gravis titubare videtur vixque sequi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:14)
bacchae satyrique sequuntur, quique senex ferula titubantes ebrius artus sustinet et pando non fortiter haeret asello.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:8)
titubantem annisque meroque ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 12:4)
quem quicumque parum moderato gutture traxit, haud aliter titubat, quam si mera vina bibisset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 27:6)
" haec ubi sum furtim lingua titubante locutus, qui mihi monstraret, vix fuit unus, iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 113)

SEARCH

MENU NAVIGATION