라틴어 문장 검색

hosti facile excidium et paucos ac semermos cogitanti sonus tubarum, fulgor armorum, quanto inopina tanto maiora offunduntur, cadebantque, ut rebus secundis avidi, ita adversis incauti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 68장6)
postquam duobus cum liberis, feralem urnam tenens, egressa navi defixit oculos, idem omnium gemitus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 1장6)
ille re subita, quamquam multa simul offunderentur, metus ex imperatore, contemptio ex barbaris, ludibrium apud socios, nihil aliud prolocutus quam 'beatos quondam duces Romanos,' signum receptui dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 20장2)
satis constat eo pavore offusum Claudium ut identidem interrogaret an ipse imperii potens, an Silius privatus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장3)
quin et legatis Armeniorum causam gentis apud Neronem orantibus escendere suggestum imperatoris et praesidere simul parabat, nisi ceteris pavore defixis Seneca admonuisset venienti matri occurreret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 5장4)
at quibus altior intellectus, resistunt defixi et Neronem intuentes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장6)
reliquo noctis modo per silentium defixus, saepius pavore exsurgens et mentis inops lucem opperiebatur tamquam exitium adlaturam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 10장2)
novissimae res et extremus metus torpore defixere aciem in his vestigiis, in quibus pulchram et spectabilem victoriam ederetis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 34장 3:2)
sanguinem arae obfundere vetitum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 3장8)
ut primum tantae altitudinis obfusam oculis caliginem disiecit, militariter locutus laeta omnia et affluentia excepit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장5)
Iamque naves urbi undique admovebantur, et Tyrii desperatione torpebant, cum subito spissae nubes intendere se caelo et, quidquid lucis internitebat, offusa caligine extinctum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 19:2)
Namque cervix eius saxo ita icta est, ut oculis caligine offusa conlaberetur, ne mentis quidem compos:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 27:3)
Admissi in tabernaculum iussique considere in vultu regis defixerant oculus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 10:1)
dimissique ferreos cuneos, quos inter saxa defigerent, validosque funes parabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 13:1)
deinde, ut in praerupta perventum est, alii manibus eminentia saxa conplexi levavere semet, alii adiectis funium laqueis evasere, quidam, cum cuneos inter saxa defigerent, gradus subdidere, quis insisterent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION