-
Cum hanc legem Solonis, singulari sapientia praediti, legissemus, tenuit nos gravis quaedam in principio admiratio, requirens quam ob causam dignos esse poena existimaverit, qui se procul a seditione et civili pugna removissent.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XII 3:1)
-
SICUT alia verba pleraque, ignoratione et inscitia improbe dicentium quae non intellegant, deflexa ac depravata sunt a ratione recta et consuetudine, ita huius quoque verbi, quod est profligo, significatio versa et corrupta est.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, V 2:1)
-
inter quos vanitas nonnullorum ad petendas et derivandas scientias a spiritibus scilicet et geniis deflexit;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 132:2)
-
ex quo fit, ut deflectant homines potius ad amoenas disputationes et discursus, et rerum quasdam peragrationes, quam in severitate inquisitionis se sustineant.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:5)
-
tamen semper fere studio praepropero et intempestivo deflectunt ad praxin:
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:2)
-
Pro desperata autem habenda est veritatis inquisitio, cum ad hujusmodi inania deflectat.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:19)
-
ubi natura declinat et deflectit a cursu ordinario.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 298:3)
-
Si quis enim ab horum contemplatione attenta propositum acriter et strenue urgere velit, fiet certe ut aut producat illa paulo longius, aut deflectat illa ad aliquid quod finitimum est, aut etiam applicet et transferat illa ad usum aliquem nobiliorem.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 306:7)
-
Id postquam factum fuit, continuo vitrum ab igne removimus, et super tapetem posuimus ne frigore disrumperetur;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:16)
-
Licet meminerim me audisse ex relatione cujusdam fide digni, quod ipse in curandis oculorum suorum cataractis (erat autem cura talis, ut immitteretur festuca quaedam parva argentea intra primam oculi tunicam, quae pelliculam illam cataractae removeret et truderet in angulum oculi) clarissime vidisset festucam illam supra ipsam pupillam moventem.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:5)
-
Aerem per foramen exuctione forti attraximus, et statim digito foramen illud obturavimus, et ovum in aquam immersimus, et dein digitum removimus.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 424:3)
-
Luna autem a mari non potest removeri;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:32)
-
Itaque perpetuo cum ab opinione tua quam declarasti, aut processu quem incepisti, deflectas, ingenue hoc ipsum profitere, simul et caussas quae te ad hoc commoverunt sedulo declares et inculces, neque rem suffurari te posse credas.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:12)
-
Quae si benefaciendi materia aut occasione destituta non inveniat quo se exerceat in homines, deflectet certe in brutas animantes.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:13)
-
Quin et non caret superstitione quandoque superstitionis fuga, cum se tanto saniorem et puriorem viam inire putent homines quanto a superstitionibus prius receptis longius deflexerint.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:29)