라틴어 문장 검색

Interdum tamen ab altera parte cutis * aut omnino adducta deformem, quem reliquit, locum reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 3:4)
Ob haec ne mortuorum quidem lacerationem necessariam esse, quae, etsi non crudelis, tamen foeda sit;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 44:1)
sed ita adducendum, ut facilius subsequatur, et dimissum non multum recedat). Interdum tamen ab altera parte cutis haud omnino adducta deformem, quem reliquit, locum reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 3:4)
postquam deforme cadaver mansit et in rugas totus defluxit aniles, iam specie doni certatim limine pellunt et foedum ignaris properant obtrudere munus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:24)
advolvi genibus, contingere dextram ambitus et votum deformibus oscula rugis figere.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:42)
sunt tibi deformes Dirae, sunt altera Lethes numina, sunt tristes Furiae, te coniuge dignae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:114)
protinus infernas ad limina taetra sorores concilium deforme vocat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:10)
ipse inter medios, ne qua de parte relinquat barbariem, revocat fulvas in pectora pelles frenaque et inmanes pharetras arcusque sonoros adsimulat mentemque palam proclamat amictu, nec pudet Ausonios currus et iura regentem sumere deformes ritus vestemque Getarum;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:38)
discrimine Roma supremo inter supplicium populi deforme pependit;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:199)
permittis iusta petenti idque negas solum, cuius mox ipse repulsa gaudeat et quidquid fuerat deforme mereri.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:42)
Druso propinquanti quasi per officium obviae fuere legiones, non laetae, ut adsolet, neque insignibus fulgentes, sed inluvie deformi et vultu, quamquam maestitiam imitarentur contumaciae propiores.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 24장5)
praemisso Caecina ut occulta saltuum scrutaretur pontesque et aggeres umido paludum et fallacibus campis inponeret, incedunt maestos locos visuque ac memoria deformis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 61장2)
unde dubitare cogor fato et sorte nascendi, ut cetera, ita principum inclinatio in hos, offensio in illos, an sit aliquid in nostris consiliis liceatque inter abruptam contumaciam et deforme obsequium pergere iter ambitione ac periculis vacuum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 20장8)
quin et feminae inlustres deformia meditari;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장3)
relatum caput eius inlusit Nero tamquam praematura canitie deforme.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION