라틴어 문장 검색

Intuendi nobis sunt non solum oratores, sed etiam actores, ne mala consuetudine ad aliquam deformitatem pravitatemque veniamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 156:3)
in geometria lineamenta, formae, intervalla, magnitudines;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 187:5)
Locus autem et regio quasi ridiculi - nam id proxime quaeritur - turpitudine et deformitate quadam continetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:1)
Est etiam deformitatis et corporis vitiorum satis bella materies ad iocandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 239:1)
" Valde autem ridentur etiam imagines, quae fere in deformitatem aut in aliquod vitium corporis ducuntur cum similitudine turpioris:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 266:1)
Nostra vero aetas cum rem publicam sicut picturam accepisset egregiam, sed iam evanescentem vetustate, non modo eam coloribus eisdem, quibus fuerat, renovare neglexit, sed ne id quidem curavit, ut formam saltem eius et extrema tamquam liniamenta servaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 3:1)
Aspersa temere pigmenta in tabula oris liniamenta efficere possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 36:9)
sed cum multa sunt detracta et ad liniamenta oris perventum est, tum intellegas illud, quod iam expolitum sit, intus fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 69:9)
aspersa temere pigmenta in tabula oris liniamenta efficere possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 36:9)
sed cum multa sunt detracta et ad lineamenta oris perventum est, tum intellegas illud quod iam expolitum sit intus fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 69:10)
sicut alienant immundae, insulsae, indecorae, sic me illius fugae neglegentiaeque deformitas avertit ab amore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 4:8)
sin aliter, tum in istis amplissimis nominibus honorum non modo dignitas nulla erit sed erit summa deformitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 6 3:4)
non quaero ex his illa initia mathematicorum, quibus non concessis digitum progredi non possunt, punctum esse quod magnitudinem nullam habeat, extremitatem et quasi libramentum in quo nulla omnino crassitudo sit, liniamentum sine ulla latitudine ** carentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 155:6)
nam et infantes actionis dignitate eloquentiae saepe fructum tulerunt et diserti deformitate agendi multi infantes putati sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 3:1)
Itaque serius aliquanto notatus et cognitus quasi quandam palaestram et extrema liniamenta orationi attulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION