라틴어 문장 검색

ab ipso dolore defunctus est, postquam quinque regnaverat annos, duo sub Carolo, tres sub Hludowicus.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 84)
Sequenti autem mense Iunio Hludowicus imperator defunctus est, suosque dies finivit in pace.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1152)
Sed Carolus non post multos dies defunctus est.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 127)
Revertenti autem, in itinere via egrotare cepit, subito in civitate Placentina defunctus est, et ibi corpus eius conditum;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1210)
Eo defuncto, Unhroch filio suo principatum suscepit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 133)
Sequenti autem mense Augusto Hludowicus imperator defunctus est, pridie Idus Augusti in finibus Bresiana.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 174)
Carolus maior domus defunctus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 741 1:2)
qui vixit annos duos et in tertio defunctus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 759 20:3)
Et eodem anno Carlomannus rex defunctus est in villa, quae dicitur Salmontiacus, prid.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 771 48:3)
Indeque iterum per litus oceani Ratumagum civitatem profectus est, ibique Sequana amne transmisso Turonis ad sanctum Martinum orationis causa pervenit, moratus ibi dies aliquot propter adversam domnae Liutgardae coniugis valitudinem, quae ibidem et defuncta et humata est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 140:4)
nam Lantfridus ac Sigimundus ambo defuncti erant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 150:6)
Radbertus missus imperatoris, qui de Oriente revertebatur, defunctus est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 178:1)
Aureolus comes, qui in commercio Hispaniae atque Galliae trans Pirineum contra Oscam et Caesaraugustam residebat, defunctus est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 195:1)
Nec multo post Hemmingus Danorum rex defunctus nuntiatur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 812 212:2)
Interea Borna dux Dalmatiae atque Liburniae defunctus est, et petente populo atque imperatore consentiente nepos illius nomine Ladasclavus successor ei constitutus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 270:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION