라틴어 문장 검색

Tali petulantia mulieris atque pecuniae magnitudine ictus expavidusque Demosthenes avertitur et discedens 'ego,' inquit, 'paenitere tanti non emo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VIII 7:1)
Mihi quidem neque oculi, opinor, truces sunt neque os turbidum neque inmaniter clamo neque in spumam ruborenve effervesco neque pudenda dico aut paenitenda neque omnino trepido ira et gestio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 9:3)
Quisquis ille est qui audit, nisi ille est plane deperditus, inter ipsam philosophi orationem et perhorrescat necesse est et pudeat tacitus et paeniteat et gaudeat et admiretur,
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, I 3:2)
Is admiratur et permovetur, quod Hannibal Carthaginiensis bellum se facere populo Romano volentem dehortetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 7:1)
Hannibal me ne bellum geram dehortatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 8:2)
cor meum credidit, proinde atque diceret quem ego stultus homo credidi - summum fore suasorem ad bellandum, is me dehortatur dissuadetque ne bellum faciam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 11:3)
Ita est, inquit Accius, uti dicis, neque id me sane paenitet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, II 5:1)
' Multa me dehortata sunt huc prodire, anni, aetas, vox, vires, senectus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 16:3)
Nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus, sed vocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Caelius, ut eum paeniteat non deformem esse natum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 5:2)
Non existumant verbo proprio esse usum, quod ait paeniteat, atque id prope ineptum etiam esse dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 6:1)
Nam 'paenitere,' inquiunt, tum dicere solemus, cum quae ipsi fecimus aut quae de nostra voluntate nostroque consilio facta sunt, ea nobis post incipiunt displicere sententiamque in iis nostram demutamus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 7:1)
Nam cum adversarii et obtrectatores M. Caeli, quoniam erat pulchro corpore, formam eius et faciem in suspiciones inpudicitiae accerserent, inludens Cicero tam absurdam criminationem, quod formam, quam natura fecerat, vitio darent, eodem ipso errore quem inludebat sciens usus est et non paenitet, inquit, M. Caelium, non deformem esse natum, ut vel hac ipsa re, quod ita dicebat, obprobraret adversariis ac per facetias ostentaret facere eos deridiculum, quod proinde Caelio formam crimini darent, quasi arbitrium eius fuisset, quali forma nasceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 12:1)
Ita plerique ingenio sumus omnes, nostri nosmet paenitet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 5:2)
'nostri paenitet,' 'nostri oblitus est,' nostri misertus est,' quo dicitur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 8:2)
'mei paenitet,' 'mei misertus est,' 'mei oblitus est.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION