라틴어 문장 검색

Vbi pedes turgent, longae deiectiones sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 4:3)
Deinde post alui longam resolutionem tormina, post haec intestinorum leuitas oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 28:2)
Atque in his quoque ea maxime prosunt, quae per deiectiones excernuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 12:1)
Ipsa autem deiectio sine ulla noxa est, quae sine febre est, si celeriter desinit, si contacto uentre nullus motus eius sentitur, si extremam aluum spiritus sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 12:2)
Eadem aetas prodest et in coxae dolore et umerorum et omni resolutione neruorum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 14:2)
Oris resolutio etiam aluo cita finitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 14:4)
omnisque deiectio lippienti prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 14:5)
Longas deiectiones supprimit uomitus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 16:1)
periculosissimumque est, si haec secuta subita deiectio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 22:6)
Si quis etiam in eo morbo diutius traxit, ubi capilli fluunt, ubi urina quaedam araneis similia subsidentia ostendit, atque in iis odor foedus est, maximeque ubi post haec orta deiectio est, protinus moritur, utique si tempus autumni est, quo fere qui cetera parte anni traxerunt, resoluuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 24:2)
si uero aut mens laesa est, aut neruorum facta resolutio, medicinae locus non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 29:3)
Deiectionibus quoque si febris accessit, si inflammatio iocineris aut praecordiorum aut uentris, si inmodica sitis, si longius tempus, si aluus uaria, si cum dolore est, etiam periculum mortis subest, maximeque si inter haec tormina uera esse coeperunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 30:1)
At intestinorum leuitas periculosior est, si frequens deiectio est, si uenter omnibus horis et cum sono et sine hoc profluit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 32:1)
Omnique resolutioni neruorum ad medicinam non idonea tempora sunt hiemps et autumnus:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 40:2)
DEMITVR MATERIA sanguinis detractione, cucurbitula, deiectione, uomitu, frictione, gestatione omnique exercitatione corporis, abstinentia, sudore;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 9장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION