라틴어 문장 검색

Taceo de philosophis, Socrate contentus, qui in contumeliam deorum quercum et hircum et canem deierabat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 7:1)
Atque adeo omnes illi sub ipsa usque impietatis eruptione et sacra faciebant pro salute imperatoris et genium eius deierabant, alii foris alii intus, et utique publicorum hostium nomen Christianis dabant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 10:1)
Quis enim philosophum sacrificare aut deierare aut lucernas meridie vanas proferre conpellit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 3:3)
Conueniunt et de ipsa insula Lindisfarnensi in hoc ipsum multi de fratribus, genuflectunt omnes, adiurant per Dominum, lacrimas fundunt, obsecrant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII]. 1:4)
pavidus tribunus, quippe qui ferrum ante oculos micare, se solum inermem, illum praevalidum iuvenem, et, quod haud minus timendum erat, stolide ferocem viribus suis cerneret, adiurat in quae adactus est verba;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 45:1)
legem censui censendo dicturos esse, ut praeter commune omnium civium ius iurandum haec adiurarent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 155:3)
non edepol faciam, neque me perpetiar probri falso insimulatam, quin ego illum aut deseram aut satis faciat mi ille atque adiuret insuper, nolle esse dicta quae in me insontem protulit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 25)
per omnis deos adiuro, ut ni meum gnatum tam amem atque ei facta cupiam quae is velit, ut tua iam virgis latera lacerentur probe ferratusque in pistrino aetatem conteras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 615)
per omnis deos et deas deieravit, occisurum eum hac nocte quicum cubaret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 592)
eam suam esse filiam, seque eam peperisse sancte adiurabat mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 343)
periisti hercle, ni * * * * hoc longe destiti instare, usque adeo donec se adiurat anus iam mihi monstrare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 367)
Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor, (satin hoc est tibi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 287)
Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor (satin hoc est tibi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 2225)
Me neque isti male fecisse mulieri, quae me arguit hanc domo ab se surrupuisse atque abstulisse * deierat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 292)
Per Iovem adiuro patrem, med erum tuom non esse.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 771)

SEARCH

MENU NAVIGATION