라틴어 문장 검색

Taceo de philosophis, Socrate contentus, qui in contumeliam deorum quercum et hircum et canem deierabat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 7:1)
Ceterum daemonas, id est genios, adiurare consuevimus, ut illos de hominibus exigamus, non deierare, ut eis honorem divinitatis conferamus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 32장 3:2)
Atque adeo omnes illi sub ipsa usque impietatis eruptione et sacra faciebant pro salute imperatoris et genium eius deierabant, alii foris alii intus, et utique publicorum hostium nomen Christianis dabant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 10:1)
Quis enim philosophum sacrificare aut deierare aut lucernas meridie vanas proferre conpellit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 3:3)
Decollatus itaque martyr fortissimus ibidem accepit coronam uitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 2:11)
Decollatus est ibi etiam tum miles ille, qui antea superno nutu correptus, sanctum Dei confessorem ferire recusauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 3:2)
quem ad locum quidem, quo decollandus erat, secutus est Uilfrid clericus illius, desiderans cum eo, tametsi ipso multum prohibente, pariter occumbere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 3:7)
per omnis deos et deas deieravit, occisurum eum hac nocte quicum cubaret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 592)
Me neque isti male fecisse mulieri, quae me arguit hanc domo ab se surrupuisse atque abstulisse * deierat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 292)
C. Deiera te mi argentum daturum eodem die, viduli ubi sis potitus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 2128)

SEARCH

MENU NAVIGATION