라틴어 문장 검색

sed nec tanti rei publicae Gracchorum eloquentia fuit, ut pateretur et leges, nec bene famam eloquentiae Cicero tali exitu pensavit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 40장 4:2)
ita intrepida ibi hiems, crebrae eruptiones et sibi quisque praesidio, inritis hostibus eoque desperantibus, quia soliti plerumque damna aestatis hibernis eventibus pensare tum aestate atque hieme iuxta pellebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 3:1)
omnisque caedes et vulnera et sanguis aviditate praedae pensabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장9)
utque Domitiani animum Varo haud alienum deleniret, Arrecinum Clementem, domui Vespasiani per adfinitatem innexum et gratissimum Domitiano, praetorianis praeposuit, patrem eius sub C. Caesare egregie functum ea cura dictitans, laetum militibus idem nomen, atque ipsum, quamquam senatorii ordinis, ad utraque munia sufficere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장6)
ipsis sufficere ignis et rebellis coloniae ruinas, quibus tot castrorum excidia pensarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장8)
vitia erunt, donec homines, sed neque haec continua et meliorum interventu pensantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 74장10)
nam minima commoda non minimo sectantis discrimine similes aiebat esse aureo hamo piscantibus, cuius abrupti damnum nulla captura pensari posset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 4:7)
Ingentem animo sollicitudinem litterae incusserant, et, quidquid in utramque partem aut metus aut spes subiecerat, secreta aestimatione pensabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 6:1)
Ibi sine arbitris singula animi consulta pensando noctem vigiliis extraxit saepe pellibus tabernaculi adlevatis, ut conspiceret hostium ignes, e quibus coniectare poterat, quanta hominum multitudo esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 3:1)
Sed cum hostis vires suasque pensaret, rursus muliebris consilii, quod praeceps magis quam necessarium esse credebat, paenitere eum coepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 33:3)
quibus uno modo referri gratiam posse, si, quem intellegerent deum esse, confiterentur exigua turis inpensa tanta beneficia pensaturi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 14:3)
4. Itaque si tuscanas examinemus loquelas, et pensemus qualiter viri prehonorati a propria diverterunt, non restat in dubio quin aliud sit vulgare quod querimus quam quod actingit populus Tuscanorum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 123:1)
3. Horum autem modorum cantionum modum excellentissimum esse pensamus;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 35:1)
Si, quia Graiorum sunt antiquissima quaequescripta uel optima, Romani pensantur eademscriptores trutina, non est quod multa loquamur:
(호라티우스의 두번째 편지, 18)
Et si aliqui Ptolomaeus maria clausisset, tamen rex Attalus membranas e Pergamo miserat, ut penuria chartae pellibus pensaretur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION