라틴어 문장 검색

non huc Argoo contendit remige pinus neque inpudica Colchis intulit pedem, non huc Sidonii torserunt cornua nautae, laboriosa nec cohors Vlixei.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1621)
quamvis autem satis iam ex ipsis, quibus sum modo usus, exemplis credam esse manifestum, quae mihi et quatenus musice placeat, apertius tamen profitendum puto, non hane a me praecipi, quae nunc in scenis effeminata et impudicis modis fracta non ex parte minima, si quid in nobis virilis roboris manebat, excidit, sed qua laudes fortium canebantur, quaque ipsi fortes canebant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 362:1)
nam et generis opprobrio multis fuit, et quosdam claritas ipsa notiores circa vitia et invisos magis fecit, et in quibus dam, ut in Paride traditum est, praedicta pernicies, et corporis ac fortunae quibusdam mala contemptum, sicut Thersitae atque Iro, quibusdam bona vitiis corrupta odium attulerunt, ut Nirea imbellem, Plisthenen impudicum a poetis accepimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 207:2)
nam si reum caedis impudicum vel adulterum vocet, laedat quidem , minus tamen hoc ad fidem valeat quam si audacem, petulantem, crudelem, temerarium ostenderit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 99:2)
nam et impudicam meretricem vocavit, et eum, cui longus cum illa fuerat usus, liberius salutasset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 156:1)
quis hoc potest videre, quis potest pati, nisi impudicus et vorax et aleo?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 398:4)
Nam quicumque inpudicus, adulter, ganeo manu, ventre, pene bona patria laceraverat quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장2)
" "Perfecte," inquam, "iste delirat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 3:10)
inpudicum et incessus ostendit et manus mota et unum interdum responsum et relatus ad caput digitus et flexus oculorum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 12:4)
tunc inpudicus morbum profitetur ac publicat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 20:4)
aspice illos, qui suam alienamque libidinem exercent mutuo inpudici, quorum nullus sine ebrietate, nullus sine aliquo insigni flagitio dies exit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 13:2)
haesisti in conplexu, osculo pacta es, ut felicissima fueris pro pudicitia inpudice rogasti.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 12:10)
o me dignum, cui aut pudica contingat uxor, aut inpudica dum armatus est!
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil18)
Matrona quae tuta esse aduersus sollicitatoris lasciuiam uolet, prodeat in tantum ornata tis qui inpudica, si nihil aliud, uerecundia annorum remouere possint;
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 3:7)
abunde te in argumentum pudicitiae profecturam putas, si stuprum tantum negaueris, quod plerumque etiam inpudicissima, spe uberioris praemi, de industria simulat?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION