라틴어 문장 검색

"venies ad illud mox fluentum, si modo animo ac medullis solus ardor aestuet videre Christum, quod semel potum adfatim sic sedat omnem pectoris flagrantiam vita ut beata iam sitire nesciat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1305)
eripui, fateor, leto me, et vincula rupi, limosoque lacu per noctem obscurus in ulva delitui, dum vela darent, si forte dedissent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:19)
saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu vipera delituit caelumque exterrita fugit, aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae, pestis acerba boum, pecorique aspergere virus, fovit humum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:2)
num tu quae tenuit dives Achaemenes aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes permutare velis crine Licymniae plenas aut Arabum domos, cum flagrantia detorquet ad oscula cervicem aut facili saevitia negat quae poscente magis gaudeat eripi, interdum rapere occupet?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 125)
nam illa multiplici personarum, causarum, temporum, locorum, dictorum, factorum diversitate facile delitescet infirmitas, tot se undique rebus, ex quibus aliquam apprehendas, offerentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 211:2)
qui, quia clariorem vim eloquentiae velut solem ferre non possunt, magni nominis delitescunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 181:2)
Hic ignotus ipsis Athenis fuit, circa quas delituerat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 15:2)
Ex omnibus istis adeo levissimum est contemptus, ut multi in illo remedii causa delituerint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 2:1)
Quid faciam mulieri intra crimina sua delitiscenti?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 12:11)
Cogita nullis defunctum malis adfici, illa, quae nobis inferos faciunt terribiles, fabulas esse, nullas imminere mortuis tenebras nec carcerem nec flumina igne flagrantia nec Oblivionem amnem nec tribunalia et reos et in illa libertate tam laxa ullos iterum tyrannos :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 112:1)
Ita tamen delituerit, ut ubicumque otium suum abs- conderit, prodesse velit singulis universisque ingenio, voce, consilio.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 38:1)
horum omnium famam praecedentia pericula extollunt, quae profecto delitescit, nisi ubi probetur invenerit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Ruricio suo salutem. 2:5)
ita si quos, vir sacrosancte, studiosorum senseris aut quietos aut verecundos aut in obscuro iacentis famae recessu delitescentes, hos eloquii tui claritas artifice confabulatu, dum compellat, et publicat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 9:6)
forte diem Triviae dum litore ducimus udo angustasque fores adsuetaque tecta gravati frondibus et patula defendimus arbore soles, delituit caelum et subitis lux candida cessit nubibus ac tenuis graviore favonius austro immaduit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis24)
"- terras caelumque fretumque adtremere oranti tantosque ex ordine vidi delituisse deos?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권116)

SEARCH

MENU NAVIGATION