라틴어 문장 검색

Sed hoc non pervidemus, et gratuita nobis videntur, quae carissime constant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 6:3)
Ex eo licet stupor noster appareat, quod ea sola putamus emi, pro quibus pecuniam solvimus, ea gratuita vocamus, pro quibus nos ipsos inpendimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 7:1)
Exaudiant di nostram quoque pro nobis vocem gratuitam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 1:7)
At ille vir sincerus ac purus, qui reliquit et curiam et forum et omnem administrationem rei publicae, ut ad ampliora secederet, diligit eos, per quos hoc ei facere tuto licet solusque illis gratuitum testimonium reddit et magnam rem nescientibus debet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 4:1)
Nam in hoc quoque falluntur ingrati, quod creditori quidem praeter sortem extra ordinem numerant, beneficiorum autem usum esse gratuitum putant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 18:1)
gratuita et opera levi parabilia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 18:6)
et Pompeium et Caesarem, quorum nemo alterum offendere audebat nisi ut alterum demereretur, simul provocavit, vides tam mortem posse contemni quam exilium:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 33:4)
aut gratuitum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 4:3)
Causa autem est ita vivendi quibusdam, non quia aliquid existiment noctem ipsam habere iucundius, sed quia nihil iuvat solitum, et gravis malae conscientiae lux est, et omnia concupiscenti aut contemnenti, prout magno aut parvo empta sunt, fastidio est lumen gratuitum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 14:1)
stultitia eorum gratuita est.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 2:5)
Leonum ora a magistris impune tractantur, elephantorum feritatem usque in servile obsequium demeretur cibus ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 20:2)
Tutius est quosdam offendere quam demeruisse ;
(세네카, 행복론, Liber II 105:2)
Nullo magis Caesarem Augustum demeruit et ad alia impetranda facilem sibi reddidit Furnius, quam quod, cum patri Antonianas partes secuto veniam impetrasset, dixit :
(세네카, 행복론, Liber II 110:1)
Quaedam magno dantibus constant, quaedam accipientibus magna sunt, sed gratuita tribuentibus.
(세네카, 행복론, Liber III 51:1)
Inveniuntur, qui honesta in mercedem colant quibusque non placeat virtus gratuita ;
(세네카, 행복론, Liber IV 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION