라틴어 문장 검색

Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi lilium et mittet radices suas ut Libanus.
(불가타 성경, 호세아서, 14장6)
Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani.
(불가타 성경, 호세아서, 14장8)
Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt pascua deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt divitias suas.
(불가타 성경, 요엘서, 2장22)
et loqueris ad eum dicens: Haec ait Dominus exercituum dicens: Ecce vir, Germen nomen eius; et in loco suo aliquid germinabit et aedificabit templum Domini.
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장12)
Nam quod omni ex reliquis partibus demesso frumento pars una erat reliqua, suspicati hostes huc nostros esse venturos noctu in silvis delituerant;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 32장4)
frons discolor auro germinat et spatio summas aequantia fagos cornua ramoso surgunt procera metallo.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:149)
Illud deinceps praecipiendum habeo,ut demessis segetibus iam in area futuro semini consulamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 10:6)
Idque ubi paulum maturuerit, festinantius quam ullum aliud frumentum demetendum erit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 15:3)
Sed ex iis, quae placent, eximia est herba Medica, quod semel seritur, decem annis omnibus deinde recte quater,interdum etiam sexiens demetitur, quod agrum stercorat, quod omne emaciatum armentum ex ea pinguescit, quod aegrotanti pecori remedium est, quod iugerum eius toto anno tribus equis abunde sufficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 25:1)
Sic culta sexiens anno demeti poterit et permanebit annis decem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 28:6)
Faenum autem demetitur optime ante quam inarescat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 1:1)
Sunt tamen, qui prati subiacentem Favonio partem triturae destinant areamque demessa faba et iniecta expoliunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 19장 2:1)
Sed cum matura fuerit seges, ante quam torreatur vaporibus aestivi sideris, qui sunt vastissimi per exortum 6 Caniculae, celeriter demetatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 1:1)
Quod si falcibus seges cum parte culmi demessa sit, protinus in acervum vel in nubilar congeritur et subinde opportunius solibustorrefacta proteritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 3:3)
si ex singulis gemmis compluribus materiis cum fructu germinat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION