라틴어 문장 검색

Media igitur in quibus corpora projectilia sine sensibili motus diminutione longissime progrediuntur, non solum Fluidissima sunt, sed etiam longe rariora quam sunt corpora illa quae in ipsis moventur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 63:2)
Et ratio majoris altitudinis colligi ferè potest ex majore diminutione gravitatis sub aequatore, quàm quae ex ratione 692 ad 689 consequi debeat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 7:15)
ter in die statis auctibus ac diminutionibus crescit decrescitque.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 2:4)
Multis in regionibus, ob has illatas culturas, cumulatio notatur terrarum cultus in paucorum manibus, quae secum fert “progredientem deminutionem parvorum operatorum, qui ob amissas terras cultas coacti sunt ut a productione directa decederent”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 175:2)
Gasiorum saeptorum deminutio honestatem, animum ac responsalitatem requirit, potissimum apud potentiores et magis polluentes Nationes.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 220:3)
comparatione similium in extremis maxime syllabis, propter quod ea quae sunt e singulis negantur debere rationem, et deminutione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 225:3)
deminutio genus modo detegit, et, ne ab eodem exemplo recedam, funem masculinum esse ostendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 227:2)
nisi forte in carminibus tantum et in canticis exigitur structura quaedam et inoffensa copulatio vocum, in agendo supervacua est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 354:1)
Praeceptoris est, in alio atque alio genere cotidie ostendere, quis ordo sit rerum et quae copulatio, ut paulatim fiat usus et ad similia transitus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 272:2)
Et quod facit syllabarum, idem verborum quoque inter se copulatio, ut aliud alii iunctum melius sonet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 80:3)
omnis structura ac dimensio et copulatio vocum constat aut numeris (nuneros accipi volo) aut μέτροισ id est dimensione quadam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 302:1)
cohaeretque omnis rerum copulatio, ut ei nihil neque subtrahi sine manifesto intellectu neque inseri possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 132:2)
Illud autem te, mi Lucili, rogo atque hortor, ut philosophiam in praecordia ima demittas et experimentum profectus tui capias non oratione nec scripto, sed animi firmitate, cupiditatum deminutione;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 1:2)
Cum his cenare non sustinet et maiestatis suae deminutionem putat ad eandem mensam cum servo suo accedere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:3)
Fluunt enim et in assidua deminutione atque adiectione sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 22:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION