라틴어 문장 검색

lacus ipse, qua dexter, incisus flexuosus nemorosusque, qua laevus, patens herbosus aequalis, aequor ab Africo viride per litus, quia in undam fronde porrecta ut glareas aqua, sic aquas umbra perfundit, huiusmodi colorem ab oriente par silvarum corona continuat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 18:1)
ipsa, pro dolor, videas armenta non modo semipatentibus iacere vestibulis sed etiam herbosa viridantium altarium latera depasci.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 8:2)
Mamre collis mille passibus a monumentis his ad Boream, herbosus ualde et floridus, campestrem habens in uertice planitiem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII. 1:10)
Neque enim brucosa, sed herbosa et florida soli illius est qualitas;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII.5)
sed tunc pascebant herbosa Palatia uaccae et stabant humiles in Iouis arce casae.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 514)
si, quod cuique privatim officiet ius, id destruet ac demolietur, quid attinebit rogare leges, quas mox abrogare in quos latae sunt possint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 29:3)
haec vobis praedicenda ratus sum, ne qua superstitio agitaret animos vestros, cum demolientes nos Bacchanalia discutientesque nefarios coetus cerneretis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 177:1)
et quae in loca publica inaedificata immolitave privati habebant, intra dies triginta demoliti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 528:2)
et quod, si in privatis sociorum aedificiis faceret, indignum videri posset, id eum templa deum immortalium demolientem facere, et obstringere religione populum Romanum, ruinis templorum templa aedificantem, tamquam non iidem ubique di immortales sint, sed spoliis aliorum alii colendi exornandique!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 30:1)
clientem eius libertinum parietem in Sacra via adversus aedes publicas demoliri iusserant, quod publico inaedificatus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 174:1)
cum autem castellum ante cepissent, id demoliri sunt conati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장3)
Itaque Calpurnius cum demolitus esset cognossetque Claudium aedes postea proscripsisse, quam esset ab auguribus demoliri iussus, arbitrum ilium adegit, QUICQUID SIBI DARE FACERE OPORTERET EX FIDE BONA.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 83:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION