라틴어 문장 검색

moliri] est extruere, huic contrarium demoliri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4242)
vipera autem species serpentis est, quae vi parit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4162)
hanc Scaurus demolitus accessionem adiunxit aedibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 178:5)
Claudium Centumalum, qui aedes in Caelio monte habebat, demoliri ea, quorum altitudo officeret auspiciis, Claudius proscripsit insulam [vendidit], emit P. Calpurnius Lanarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 83:2)
sin aliter, demolientur, suo nomine locabunt, rem totam aestimabunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 1 13:10)
illam porticum redemptores statim sunt demoliti libentissimis omnibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 10:3)
castra habet ante oppidum Laudiceam posita et partem muri demolitus est et castra oppido coniunxit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 13 5:3)
eas scilicet demolietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 1장 2:8)
cur deus, omnia nostra causa cum faceret (sic enim vultis), tantam vim natricum viperarumque fecerit, cur mortifera tam multa perniciosa terra marique disperserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 161:2)
. . tamen per vim factum esset, tamen in eo ipso loco qui tuus esset, non modo servos M. Tulli occidere iure non potuisti verum etiam, si tectum hoc insciente aut per vim demolitus esses quod hic in tuo aedificasset et suum esse defenderet, id vi aut clam factum iudicaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 23장 1:1)
Sed qui in pariete communi demoliendo damni infecti promiserit, non debebit praestare, quod fornix viti fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 5:2)
Non enim eius vitio qui demolitus est damnum factum est, sed eius operis vitio quod ita aedificatum est, ut suspendi non posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 5:3)
Tu viperam sub ala nutricas' et, quod vobis non dixerim, et nunc mi restare vitae annos triginta et menses quattuor et dies duos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 77:6)
Habet quattuor cenationes, cubicula viginti, porticus marmoratos duos, susum cenationem, cubiculum in quo ipse dormio, viperae huius sessorium, ostiarii cel lam perbonam;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 77:13)
In officinam fabri venit vipera.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Serpens ad fabrum ferrarium.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION