라틴어 문장 검색

Ergo iunctura, clauis gumfisque ligate Partes effigiant currum qui luce decoris Preradians, facie propria demonstrat in ipso Diuinam sudasse manum superumque Mineruam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 4:2)
Nil terrestre gerens facie, nil ore caducum Insinuans, mortale nichil genitumque puelle Demonstrat facies, tantum celeste quod offert Forma puellaris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:3)
Demonstrat que uerba, quibus uel quando tacenda Queue loqui deceat, ne uel dicenda tacendo Strangulet, aut nimio largus sermone tacenda Euomat atque seram diffuso subtrahat ori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:4)
Nec plura loquens, delegat in illum Telum, demonstrans facto quod uoce minatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:5)
Horum lapidum primus, suae fulgurationis aureo sole radians indefesse pulchritudinis gratiam efferebat, in qua, sicut sculpturae tropica figura demonstrabat, quadam sui praerogativa fulgoris, astris contendebat Astraea.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:55)
In hujus vestis parte primaria, homo sensualitatis deponens segnitiem, ducta ratiocinationis aurigatione, coeli penetrabat arcana.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:142)
In qua parte, tunica suarum partium passa dissidium, suarum injuriarum contumelias demonstrabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:143)
Jam nimis nostrae ratiocinationis [0444C] series evagatur, quae ad ineffabile deitatis arcanum, tractatum audet attollere, ad cujus rei intelligentiam, nostrae mentis languescunt suspiria.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:55)
Praefata igitur virgo hujus quaestionis solutionem in vestibulo excubare demonstrans, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:1)
idcirco sive certa descriptione describens, sive legitima diffinitione diffiniens, rem immonstrabilem demonstrabo, inextricabilem extricabo;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:6)
Quod pius rex et omnis populus deplorantes, Deum coeli flebili voce invocant, ut, fontem misericordiae suae aperiens, apostaticis viris et stultis Sarracenis [0673C] demonstrare velit quod non recte agentes divinae majestati blasphemiam irrogare praesumpsissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 94:4)
Et Salomon ait, ÎQui priusrespondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 17:4)
scientia,jurisdictio, ratiocinatio, deliberatio, iustitia, timor Domini, et necessitas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:14)
Et nolite iudicare contra rationemvel sine ratione vel omissa ratiocinatione.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:73)
Inde dicitur ratiocinatio,id est, rationis inquisitio.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 5:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION