라틴어 문장 검색

caelum in sedecim partis diviserunt Etrusci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 60:5)
alii enim sunt alias, nostrique familiares fere demortui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 14:3)
quattuor tragoedias sedecim diebus absolvisse cum scribas, tu quicquam ab alio mutuaris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 10:1)
sedecim.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 371)
Verum ea si vivit annos nata est sedecim, Non maior.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 324)
At ille alter venit, annos natus sedecim, Quem secum adduxit Parmeno.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 474)
Post hoc nemo miratur, quod per sedecim annos, quibus Aegyptum maritus eius optinuit, numquam in publico conspecta est, neminem provincialem domum suam admisit, nihil a viro petit, nihil a se peti passa est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 137:1)
Et cum sedecim annis esset sepulta, placuit eidem abbatissae leuari ossa eius, et in locello nouo posita in ecclesiam transferri;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 1:16)
"An collegam subrogabis, quem ne in demortui quidem locum subrogari fas est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 488:1)
urbs eo lustro capta est quo demortuo collega C. Iulio L. Papirius Cursor, ne abiret magistratu, M. Cornelium Maluginensem collegam subrogavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 491:1)
caesa ergo Samnitium sedecim milia trecenti, capta duo milia septingenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 445:1)
primoribus Samnitium ea detestatione obstrictis, decem nominatis ab imperatore, eis dictum ut vir virum legerent donec sedecim milium numerum confecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 559:1)
Sempronio datae legiones duae - ea quaterna milia erant peditum et treceni equites - et sociorum sedecim milia peditum, equites mille octingenti, naves longae centum sexaginta, celoces duodecim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 160:2)
et tres pontifices creati, Q. Caecilius Metellus et Q. Fabius Maximus et Q. Fulvius Flaccus, in locum P. Scantini demortui et L. Aemili Pauli consulis et Q. Aeli Paeti, qui ceciderant pugna Cannensi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 279:2)
Carvilius, cum longa oratione non patrum solum inopiam sed paucitatem etiam civium ex quibus in patres legerentur conquestus esset, explendi senatus causa et iungendi artius Latini nominis cum populo Romano magnopere se suadere dixit ut ex singulis populis Latinorum binis senatoribus, quibus patres Romani censuissent, civitas daretur atque inde in demortuorum locum in senatum legerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 284:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION