라틴어 문장 검색

quod autem dicit 'Iovis quercus' et 'ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra', non re vera consecratos lucos nos dicit petere debere, sed ita densos, quales sunt illi, quos re- ligio defendit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3322)
qui mihi accubantes in conviviis conplexi mulieres inpudicas vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:9)
Ac ne diutius vos demorer, de omni isto genere quid sentiam perbreviter exponam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 235:1)
accubans apud Vestorium, hominem remotum a dialecticis, in arithmeticis satis exercitatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 6:5)
non nullis etiam ipsi magistratus veniebant in suspicionem detinuisse nos et demorati esse, dum classis Dolabellae certior fieret de adventu nostro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 8:1)
nam cum carminibus soliti illi esse dicantur [et] praecepta quaedam occultius tradere et mentes suas a cogitationum intentione cantu fidibusque ad tranquillitatem traducere, gravissumus auctor in Originibus dixit Cato morem apud maiores hunc epularum fuisse, ut deinceps, qui accubarent, canerent ad tibiam clarorum virorum laudes atque virtutes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 3:5)
Inter sodales ille paucos accubans Amorem crebris avocabat poculis.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.12)
Lotus accubat et paulisper cibum differt;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 8:4)
lotus accubat cenat, aut hilaris aut - quod aeque magnum - similis hilari.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 12:4)
adfatim referta iam sunt adcubantum milia quinque panibus peresis et gemellis piscibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae32)
"ibo inruentis gressibus obviam, nec demorabor vota calentia:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis33)
Ac, dum accubabam, quam videbar mihi esse pulchre sobrius!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 57)
Iam pridem invisus divis et inutilis annos demoror, ex quo me divom pater atque hominum rex fulminis adflavit ventis et contigit igni."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 27:9)
Quid ultra provehor, et fando surgentis demoror austros?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 20:8)
Furiarum maxima iuxta accubat, et manibus prohibet contingere mensas, exsurgitque facem attollens, atque intonat ore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION