라틴어 문장 검색

Nam ut sibi duodecim lictores cum fascibus anteire liceret neque enim serpit, sed volat in optimum statum instituto tuo sermone res publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 49:4)
quaeris a me quod summum pretium constituam et quantum anteire istos hortos Drusi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 31 4:1)
quo ego adiumento sperabam hanc a me posse molestiam demoveri, id mihi erat adversarium maxime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 2장 1:3)
atqui si voluptas, quae plurimorum patrociniis defenditur, in rebus bonis habenda non est, eaque quo est maior, eo magis mentem ex sua sede et statu demovet, profecto nihil est aliud bene et beate vivere nisi honeste et recte vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 3장 3:5)
nam Galbam Africanum Laelium doctos fuisse traditum est, studiosum autem eum, qui is aetate anteibat, Catonem, post vero Lepidum Carbonem Gracchos, inde ita magnos nostram ad aetatem, ut non multum aut nihil omnino Graecis cederetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 5:4)
ex hoc cursu atque impetu animorum ad veram laudem atque honestatem illa pericula adeuntur in proeliis, non sentiunt viri fortes in acie volnera, vel sentiunt, sed mori malunt quam tantum modo de dignitatis gradu demoveri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 58:8)
Fo/rtunam ipsam antei/bo fortuni/s meis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 67:8)
Hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo, nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit Eurydicenque suam iam tutus respicit Orpheus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 8:2)
quantoque ratem qui temperat, anteit remigis officium, quanto dux milite maior, tantum ego te supero;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 31:12)
Cave nunc iam oculos a meis oculis quoquam demoveas tuos:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 144)
poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis, Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia, qui candore nives anteirent, cursibus auras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 4:2)
gaudentem patrios findere sarculo agros Attalicis condicionibus numquam demoveas, ut trabe Cypria Myrtoum pavidus nauta secet mare.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 14)
te semper anteit saeva Necessitas, clavos trabalis et cuneos manu gestans aena nec severus uncus abest liquidumque plumbum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 354)
quod si cessas aut strenuus anteis, nec tardum opperior nec praecedentibus insto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 241)
quae, simul inversum contristat Aquarius annum, non usquam prorepit et illis utitur ante quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum, nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.23)

SEARCH

MENU NAVIGATION