라틴어 문장 검색

Vae, qui dicit ligno: " Expergiscere! ", " Surge! " lapidi tacenti! Numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus eius.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장19)
Sameram deinde, quae iam rubicundi coloris erit, et compluribus diebus insolata iacuerit, ut aliquem tamen succum et lentorem habeat, iniciemus areis, et eas totas seminibus spisse contegemus, atque ita cribro putrem terram duos alte digitos incernemus, et modice rigabimus, stramentisque areas cooperiemus, ne prodeuntia cacumina seminum ab avibus praerodantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 6:2)
Nam ex pluribus virgis plures pampinos creat, et cum se multa fronde cooperit, peius defloret, nebulasque et rores diutius continet, omnemque uvam perdit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 36:2)
quod moenibus cingebatur ita repente atra nube coopertum fulgoribusque discretum est ut quasi infensantibus deis exitio tradi crederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 41장7)
incisis tabernaculorum funibus suismet tentoriis coopertos trucidabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장5)
namque huic Miltiadi, qui Athenas totamque Graeciam liberarat, talis honos tributus est, in porticu, quae Poecile vocatur, cum pugna depingeretur Marathonia, ut in decem praetorum numero prima eius imago poneretur isque hortaretur milites proeliumque committeret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 3:1)
saepe depictas gemmatasque indutus paenulas, manuleatus et armillatus in publicum processit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 52장 1:2)
Mettium Pompusianum, quod habere imperatoriam genesim uulgo ferebatur et quod depictum orbem terrae in membrana[s] contionesque regum ac ducum ex Tito Liuio circumferret quodque seruis nomina Magonis et Hannibalis indidisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 3:2)
tenuia non ilium candentis carbasa lini, non auro depicta chlamys, non flava galeri
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 238:1)
- Mons Vernonius depingitur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.7)
Hic, autem, non alienum videtur, locum, herois nostri praesentia celebratum, paucis depingere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.45)
Exercitui Americano tandem redditus, et in gradum pristinum a Washingtonio, ob virtutem eximiam restitutus, praelio apud Neo-Caesareenses facto, dedecore coopertus, et apud praefectorum Americanorum consilium condemnatus, imperium omne militare, per unius spatium anni, deponere cogebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.51)
num Laelius aut qui duxit ab oppressa meritum Karthagine nomeningenio offensi aut laeso doluere Metellofamosisque Lupo cooperto versibus?
(호라티우스의 풍자, 2권, 01장43)
"Adnuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie, nequando fiam sicut cooperta super greges sodalium tuorum, indignabitur, tumebit, et dicet:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:34)
"Aqua multa non poterit extinguere caritatem et flumina non cooperient eam."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION