라틴어 문장 검색

Troades excipiunt deploratosque recensent Priamidas et quid dederit domus una cruoris, teque gemunt, virgo, teque, o modo regia coniunx, regia dicta parens, Asiae florentis imago, nunc etiam praedae mala sors, quam victor Ulixes esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu edideras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 43:5)
Ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris, parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 17:5)
" hac prece adoravi superos ego, pluribus uxor, singultu medios impediente sonos, illa etiam ante Lares passis adstrata capillis contigit extinctos ore tremente focos, multaque in adversos effudit verba Penates pro deplorato non valitura viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 314)
ut cecidi cunctique metu fugere ruinam, versaque amicitiae terga dedere meae, ausus es igne Iovis percussum tangere corpus et deploratae limen adire domus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 52)
"te Paulus hinc exterminat, te sanguis exturbat Petri, tibi id, quod ipse armaveras, factum Neronis officit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.145)
sed silentium et secessus et undique liber animus ut sunt maxime optanda, ita non semper possunt contingere, ideoque non statim, si quid obstrepet, abiiciendi codices erunt et deplorandus dies;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 190:1)
Excute istos, qui, quae cupiere, deplorant et de earum rerum locuntur fuga, quibus carere non possunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 10:3)
Nunc quoniam deploratae sunt res generis humani, Cato deducatur in tutum."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 7:4)
Contraria enim male in alieno haerent, ideo depelli et exturbari possunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 8:3)
Voluptates praecipue exturba et invisissimas habe;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 13:4)
in hoc enim positum est et parere dis nec excandescere ad subita nec deplorare sortem suam, sed patienter excipere fatum et facere imperata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 23:5)
Quotiens deploratus sum a meis, quotiens a medicis relictus !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 14:5)
Totum genus istuc exturbandum iudico, quo circumscribi se, qui interrogatur, existimat et ad confessionem perductus aliud respondet, aliud putat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 19:7)
Ex his unus cum vidisset capita conferentes et fortunas suas deplorantes causidicos, accedit et ait:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:8)
Postera die erat in huius domo fletus, lamentatio matris spes suas deplorantis, cum interim ex alia domo alia uociferatio oritur, alius tumultus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION