라틴어 문장 검색

Albinus, homines consulares, nostri fere aequales, deplorare solebant, tum quod voluptatibus carerent, sine quibus vitam nullam putarent, tum quod spernerentur ab eis, a quibus essent coli soliti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 10:4)
non libet enim mihi deplorare vitam, quod multi et ei docti saepe fecerunt, neque me vixisse paenitet, quoniam ita vixi, ut non frustra me natum existimem, et ex vita ita discedo tamquam ex hospitio, non tamquam e domo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 107:5)
nam ita deplorat primis versibus mansionem suam ut quemvis movere possit, ita rursus remittit ut me roget ut annalis suos emendem et edam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 16 8:2)
sic inquam agam, senatui non placere in Hispanias iri nec exercitus in Graeciam transportari, multaque, inquam de Gnaeo deplorabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 18 2:10)
sed haec satis deplorata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 19 8:1)
ac deplorandi quidem, quod cotidie facimus, sit iam nobis aut finis omnino, si potest, aut moderatio quaedam, quod profecto potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 2:4)
deinde congressus nostri lamentationem pertimui ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 4:4)
idemque tu clementia ac misericordia singulari, cum ego una cum re publica non tribunicio sed consulari ictu concidissem, tanto scelere tantaque intemperantia fuisti ut ne unam quidem horam interesse paterere inter meam pestem et tuam praedam, saltem dum conticisceret illa lamentatio et gemitus urbis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 2:6)
cur iis non modo persequendi iuris sui, sed etiam deplorandae calamitatis adimis potestatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 6장 1:10)
nec vero miseratione solum mens iudicum permovenda est - qua nos ita dolenter uti solemus ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus, ut alia in causa excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione complerimus forum - , sed est faciendum etiam ut irascatur iudex mitigetur, invideat faveat, contemnat admiretur, oderit diligat, cupiat fastidiat, speret metuat, laetetur doleat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 1:1)
dolent fortasse et anguntur, sed illa lugubris lamentatio fletusque maerens ex eo est, quod eum, quem dileximus, vitae commodis privatum arbitramur idque sentire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:5)
sed quid necesse est, cum id agam ne post mortem miseros nos putemus fore, etiam vitam efficere deplorando miseriorem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 82:6)
adflictusne et iacens et lamentabili voce deplorans audieris:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 32:1)
nam qui dolet rebus alicuius adversis, idem alicuius etiam secundis dolet, ut Theophrastus interitum deplorans Callisthenis sodalis sui, rebus Alexandri prosperis angitur, itaque dicit Callisthenem incidisse in hominem summa potentia summaque fortuna, sed ignarum quem ad modum rebus secundis uti conveniret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 21:2)
hi poterant omnes eadem illa de Andromacha deplorare:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 53:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION