라틴어 문장 검색

Et ipsae quidem omnes habent exigendi modos;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:9)
Talis ergo amator, si solitos requirat amplexus et prioribus exigat gaudiis honorari, a prioris aula penitus excludatur amantis et longe quasi abiiciatur incognitus, quia nulla super hoc sibi possunt opitulari servitia, nisi mulier sibi velit exsistere gratiosa.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 1:4)
si vero postulationes eorum tempore videantur aequales, non immerito [in] mulieris confertur arbitrio ut amatorem illum studeat de duobus eligere, quem magis interior animi exigat explorata voluntas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 6:5)
Stultum est enim aliquem illud ab aliis non reverenter exigere, quod ipse aliis penitus denegat exhibere."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 8:3)
"Si arma deponerem, nulla tibi foret digna victoria laude, si armatus repellas inermem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:2)
non est aliquod mendacii genus, quo amoris necessitate exigente non mentiantur amantes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 14:7)
Qui, postquam regnum suum feliciter gubernauerit, ad ultimum Hierosolimam ueniet et in monte Oliueti sceptrum et coronam suam deponet.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:17)
Foedus est enim amor, nec amicitiae nomine dignus, quo turpe aliquid exigitur ab amico, quod necesse est eum facere, qui necdum vitiis aut sopitis aut depressis, ad quaelibet illicita, vel illicitur vel impellitur.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:40)
Aliquam, rogo, a te ipso, huius tuae dilectionis mercedem iudicas exigendam?
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:15)
Sic igitur des amico, ut non improperes, non mercedem expectes, non frontem obducas, non vultum avertas, non deponas oculos;
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:12)
nihil exigens, nihil praestans praeter affectum, et ipsius affectus suave quoddam prout caritas dictabat indicium.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:11)
Se autem non diligit, qui turpe aliquid et inhonestum, vel a se exigit, vel sibi impertit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:33)
Defecata minus aliamque rogancia formam, Consilii secreta meis deponere uerbis Malo, quam uotis uulgata fronte repugnem, Aut mea coniectent suspecta silencia fastum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:5)
sic mentis lingua fidelis Fit manus et proprio mentem deponit in actu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 22:3)
In studiis exemplat eam, factumque sororis Respiciens, eius facto sua facta sigillat, Et quam iamdudum fecit Natura sororem, Fit soror in facto, cumulans ius omne sororis, Namque docet racio, ius postulat, exigit ordo Vt fateatur opus id quod natura fatetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION