라틴어 문장 검색

ut enim sapientiam, temperantiam, fortitudinem copulatas esse docui cum voluptate, ut ab ea nullo modo nec divelli nec distrahi possint, sic de iustitia iudicandum est, quae non modo numquam nocet cuiquam, sed contra semper afficit cum vi sua atque natura, quod tranquillat animos, tum spe nihil earum rerum defuturum, quas natura non depravata desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 66:3)
De malis autem et bonis ab iis animalibus, quae nondum depravata sint, ait optime iudicari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 41:3)
quamvis enim depravatae non sint, pravae tamen esse possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 44:2)
ut bacillum aliud est inflexum et incurvatum de industria, aliud ita natum, sic ferarum natura non est illa quidem depravata mala disciplina, sed natura sua.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 44:3)
quos nisi redarguimus, omnis virtus, omne decus, omnis vera laus deserenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 57:2)
quis enim redargueret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 71:4)
ita redarguitur ipse a sese, convincunturque scripta eius probitate ipsius ac moribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 129:2)
ceterae philosophorum disciplinae, omnino alia magis alia, sed tamen omnes, quae rem ullam virtutis expertem aut in bonis aut in malis numerent, eas non modo nihil adiuvare arbitror neque firmare, quo meliores simus, sed ipsam depravare naturam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 14:4)
Inproborum igitur prosperitates secundaeque res redarguunt, ut Diogenes dicebat, vim omnem deorum ac potestatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 89:6)
Utrum poetae Stoicos depravarint an Stoici poetis dederint auctoritatem non facile dixerim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 91:8)
'Ego vero et opto redargui me Balbe, et ea quae disputavi disserere malui quam iudicare, et facile me a te vinci posse certo scio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 96:2)
Sed corrupti mores depravatique sunt admiratione divitiarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 94:6)
Haec ego non eo consilio disputo, ut homines eruditos redarguam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 138:2)
In re est item ridiculum, quod ex quadam depravata imitatione sumi solet, ut idem Crassus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:1)
conlationem, ut ille Gallus olim testis in Pisonem, cum innumerabilem Magio praefecto pecuniam dixisset datam idque Scaurus tenuitate Magi redargueret, "erras," inquit "Scaure;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 265:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION