라틴어 문장 검색

Super quo vehementer me deprecatus, supra quam sperare presumerem votis meis accessit, et amori consuluit, eam videlicet totam nostro magisterio committens, ut quotiens mihi a scolis reverso vaccaret, tam in die quam in nocte ei docende operam darem, et eam si neglegentem sentirem vehementer constringerem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 2:5)
precamur ut pro nobis communem Deum depreceris, quem in salutem mundi olim venisse cognovimus, et in universam terram exiit sonus ejus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:3)
Fulmineum vibrans acie flagrante scelestos Jam Paradiseis iterum depellit ab oris. Heu!
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 11:1)
Quid vero scelestius improperio, quod etiam falsa obiectione innocentis faciem miserando rubore perfundit?
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:4)
Sed quamuis artificii enormitas imperitiam accuset artificis, in adulterino opere imperitie uestigium manus relinquat opificis, opus tamen sui ueniam deprecatur erroris, cum tenuis humane rationis igniculus multis ignorantie obnubiletur erroribus, humani ingenii scintilla multas erroris euanescat in nebulas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:3)
homo vero qui fere totum divitiarum mearum [0448D] exhausit aerarium, naturae naturalia denaturare pertentans, in me scelestae Veneris armat injuriam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:5)
Petrus agnito periculo suorum et infortunio consumptorum, lugens ac dolens, imperatorem humiliter deprecatur, quatenus misellis peregrinis paucis, tot millium reliquiis, in nomine Jesu Christi subveniat, et non a tantis carnificibus desolatos et anxiatos consumi patiatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 46:3)
Post haec quadragesimali tempore inchoante, imperator ducem admonuit suae adesse praesentiae, multum per amicitiam et fidem datam illum obtestans et deprecans, quatenus transfretaret, et in terram Cappadociae tabernacula collocaret, propter aedificia, [0420D] quae populus incorrigibilis destruebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 34:4)
Qui, secundum quod interrogati [0590C] fuerant, universa sibi aperientes, et misericordem eum sibi arbitrantes, obnixe deprecantur ut alter eorum cum Baldewino maneret, alter ad cava et nota loca rediret, quatenus socios de perplexa domo, mirabili arce, ac investigabili fossa inclusos, produceret in conspectum principis, si forte et ipsi gratiam in conspectu ejus invenirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:6)
Qua cum omni devotione celebrata regem adierunt summopere deprecantes, ut quam vellet civitatem gentilium occupare et expugnare [0597C] eis liceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 109:2)
rogans eos ac deprecans in nomine Domini, ne Turcorum superbiam Christianis confratribus dominari paterentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:3)
qui autem despicit deprecantem sustinebitpenuriam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 48:8)
"Avaro nichil scelestius.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 35:6)
Sed qui pecuniam perdiderat unaquaque die ad domum illius quiretinebat iniuste pecuniam, ibat blandisque precibus eum deprecabatur utpecuniam redderet.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:11)
Quando enim magis ab injustis operatis ac pravis studiis abstinere debemus, quam tunc quando Dei justitiam deprecamur?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION