라틴어 문장 검색

intro vocatae primae tribus cum antiquarent, concursus in Capitolium principum civitatis factus est, indignum facinus esse clamitantium L. Paulum tanti belli victorem despoliari triumpho;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 434:1)
inde cras quasi e promptaria cella depromar ad flagrum, nec causam liceat dicere mihi, neque in ero quicquam auxili nec quisquam sit quin me omnes esse dignum deputent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 13)
Aliam nunc mi orationem despoliato praedicas, longe aliam, inquam, praebes nunc atque olim, quom dabam, aliam atque olim, quom inliciebas me ad te blande ac benedice.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 369)
vir te vestiat, tu virum despolies.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 43)
quin depromuntur mihi quae opus sunt, parasito ut sit paratum prandium, quom veniat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 22)
Abi, deprome.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 210)
nam ubi senex senserit sibi data esse verba, virgis dorsum despoliet meum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1254)
At ille suppilat mihi aurum et pallas ex arcis domo, me despoliat, mea ornamenta clam ad meretrices degerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 276)
Ab illa quae digitos despoliat suos et tuos digitos decorat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2152)
subdole [blanditur] ab re consulit, blandiloquentulus, harpago, mendax, cuppes, avarus, elegans, despoliator, latebricolarum hominum corruptor, [blandus] inops celatum indagator.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 111)
Quo pacto ergo igitur clam dos depromi potest?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 321)
aperi, deprome inde auri ad hanc rem quod sat est, continuo operito denuo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 391)
Alii di isse ad villam aiebant servis depromptum cibum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2222)
Strabax Rus mane dudum hinc ire me iussit pater, ut bubus glandem prandio depromerem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 3, scene 11)

SEARCH

MENU NAVIGATION