라틴어 문장 검색

Anthea falcato lustrantem moenia curru desuper Ogygiae pepulit gravis impetus hastae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권238)
tamen haec belua dignior vobis tanto honore videbitur quam qui vos urbe agrisque donatos in colonias mittunt, qui sedem senectuti vestrae prospiciunt, qui pro vestris commodis adversus tam crudeles superbosque depugnant?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 546:1)
di hominesque illi adfuere pugnae, depugnatumque haudquaquam certamine ambiguo cum Gallis est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 270:1)
vix tota extra portam castrorum explicata acie, fugam magis retro quam proelium aut hostem spectante milite, sine consilio, sine audacia depugnat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 275:1)
haud procul moenibus ipsorum depugnat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 532:1)
in Gallia L. Valerius Flaccus proconsul circa Mediolanium cum Gallis Insubribus et Bois, qui Dorulato duce ad concitandos Insubres Padum transgressi erant, signis collatis depugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 525:1)
ante hunc equitatum falcatae quadrigae et cameli quos appellant dromadas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 461:1)
falcatae quoque quadrigae, quibus se perturbaturum hostium aciem Antiochus crediderat, in suos terrorem verterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 469:1)
asseribus falcatis detergebat pinnas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 54:1)
nunc nos conlatis signis depugnabimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 567)
sed metuo, ne sero veniam depugnato proelio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 621)
quicumvis depugno multo facilius quam cum fame.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 2115)
Qui homo cum animo inde ab ineunte aetate depugnat suo, utrum itane esse mavelit ut eum animus aequom censeat, an ita potius ut parentes eum esse et cognati velint:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 223)
Sed quod ait confessum Catonem noluisse Rodiensis ita depugnari, ut depugnatum est, neque regem Persem a populo Romano vinci, atque id eum dixisse non Rodienses modo, sed multas quoque alias nationes noluisse, sed id nihil ad purgandum extenuandumve crimen valere, iam hoc primum Tiro inprobe mentitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 23:1)
nam consequens fuerat ut diceret 'dextras armant gladii falcati'. falcatus autem ensis est harpe, qua usus est Perseus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7323)

SEARCH

MENU NAVIGATION