라틴어 문장 검색

in quam linamentum coiciendum est, quod et coniungi diductam cutem prohibeat et in medio carunculam citet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장151)
Cumque id patefactum et iam ulcus purum est, coicienda eo pinna est, inlita medicamento cicatricem inducente, circaque idem medicamentum dandum, ut cutis circa pinnam sanescat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 8장9)
Apud quosdam tamen positum est vel fictilem fistulam vel enodem scriptorium calamum in narem esse coiciendum, donec susum ad os perveniat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 11장3)
eo tum plumbea aut aenea fistula coicienda est, vel recurvatis in exteriorem partem labris, vel in media circumsurgente quadam mora, ne tota intus delabi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장11)
Igitur in duas acus fila coicienda, eaeque duabus manibus tenendae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장19)
Verum ex manu duo exigui processus in sinus radi coiciuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장106)
Superiora in sinus coxae, sicut umeri in ea ossa, quae scapularum sunt, coiciuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장120)
Tum medici digiti pollices linteolis vel fasceis, ne delabantur, involuti in os eius coiciendi, ceteri extrinsecus admovendi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 12장8)
In ea bina foramina tribus locis sunt inter se spatio distantibus, in quae lora mollia coiciuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장12)
In aeneam linamentum ardens coicitur, ac sic os eius corpori aptatur inprimiturque, donec inhaereat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 11장 1:4)
Quin etiam calido oleo replentur utriculi, et in uasa fictilia, [similitudine] quas lenticulas uocant, aqua coicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 9:3)
Vindemiae tempore in grande uas coicienda sunt pira atque mala siluestria:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 5:5)
malum Punicum excauare, exemptisque omnibus seminibus, membranas, quae inter ea fuerunt, iterum * * coicere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 7:2)
itaque etiam in piperatum coicitur misceturque cum sale et pipere Est quid ex his edendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 7:7)
Aquam marinam uel muriam duram feruefacere oportet, deinde in peluem coicere, et, cum iam homo pati potest, pedes demittere, superque pallam dare, et uestimento tegere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION