-
nam si licenter diffluens potu et cibo ieiuna rite membra non coerceas, sequitur frequenti marcida oblectamine scintilla mentis ut tepescat nobilis, animusque pigris stertat in praecordiis.
- (프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium4)
-
Te super aetherias errare licentius auras haud pater ille velit, summi regnator Olympi:
- (푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 23:11)
-
gaudemus, si quid licentius dixerint:
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 74:3)
-
solebam ego dicere pueris aliquid ausis licentius aut laetius, laudare illud me adhuc, venturum tempus, quo idem non permitterem;
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 58:2)
-
quod idem etiam in iis, quae licentius translata erunt, proderit, nihilque non tuto dici potest, in quo non falli iudicium nostrum sollicitudine ipsa manifestum erit.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 100:4)
-
nam ut vulcanum pro igne vulgo audimus, et vario Marte pugnatum eruditus est sermo, et venerem quam coitum dixisse magis decet, ita liberum et cererem pro vino et pane licentius quam ut fori severitas ferat.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 243:2)
-
in agendo plus impetus plerumque et petitas vel paulo licentius voluptates, commovendos enim esse ducendosque animos imperitorum;
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 216:1)
-
Ita Iugurthae placuerat, speranti mox effusos hostis invadi posse, Romanos sicuti plerosque remoto metu laxius licentiusque futuros.
- (살루스티우스, The Jugurthine War, 87장6)
-
consulto sese omnia illo integra habere, quo res communis licentius gereretur;
- (살루스티우스, The Jugurthine War, 108장6)
-
uterque aeque licenti cultu per publicum incedit.
- (세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 11:5)
-
Et illum fortem virum dicam, quem bella non subigunt nec admota vis hostilis exterret, non cui pingue otium est inter desides populos.
- (세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 13:3)
-
deses opus suum spectet an tractet;
- (세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 22:6)
-
te nemore abdito, cum Titan medium constituit diem, cingent turba licens Naides improbae, formonsos solitae claudere fontibus, et somnis facient insidias tuis [lascivae nemorum deae] Panas quae Dryades montivagos petunt, aut te stellifero despiciens polo sidus post veteres Arcadas editum currus non poterit flectere candidos.
- (세네카, 파이드라 11:21)
-
uerbera pellitus saetosa mouebat arator, unde licens Fabius sacra Lupercus habet.
- (섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 113)
-
quorum ut titulis apicibusque potiare non maternos reditus, non avitas largitiones, non uxorias gemmas, non paternas pecunias numeravisti, quia tibi e contrario apud principis domum inspecta sinceritas, spectata sedulitas, admissa sodalitas laudi fuere, o terque quaterque beatum te, de cuius culmine datur amicis laetitia, lividis poena, posteris gloria, tum praeterea vegetis et alacribus exemplum, desidibus et pigris incitamentum;
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Gaudentio suo salutem 1:2)