라틴어 문장 검색

» Haec dum cum lacrymis magnisque suspiriis ad comprimores desolatos loquerentur, universorum revixit spiritus, et deinceps stabiles cum eis in omni angustia permanserunt nullam abhinc fugam meditantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 78:5)
Dux vero, audita legatione cum precibus compertoque Christianorum periculo, in eadem nocte centum circiter equites loricatos, de castris et comitatu suo electos, praemisit [0537A] ad subveniendum desolatis et congregatis Christi fidelibus in Bethlehem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 88:3)
Interea Baldewino Rohas a Malatina regresso, crudelis legatio ad eum facta est, scilicet quia frater ejus uterinus, Godefridus princeps magnificus, in Jerusalem obierit, et omne regnum terrae illius morte tam pii dominatoris in populo Christiano jam desolatum fuerit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 60:1)
Hac arctati inopia, mille pedites de exercitu in confinio civitatis, Constamnes nomine, explorato novello hordeo, sed nondum maturo, eadem tamen onusti annona, in quamdam vallem descendentes de [0611D] arbustis et myricis ignem suscitaverunt, ipsa grana immaturi hordei flammis exusta et torrida de culmis excutere ad implendos ventres statuentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 24:1)
Vere non modicus dolor illic erat, non parvus timor delicatas matronas invaserat, non parvi feminei ululatus auditi sunt in castris, ubi dulces earum mariti alii occisi, alii fugitivi, ultima necessitate compulsi, miseras ac desolatas inter manus percussorum reliquerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:10)
Sed minime repertis aut visis, Baldewinum de Burg desolatum et moestum ac flebilem de strage suorum repertum, in manu robusta Gallorum Rohas vivum et incolumen perduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 50:7)
ita ut nulla gentilium astutia percipi posset eum obiisse, et sic in audaciam persequendi exercitum desolatum, undique ebullientes, animarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:9)
Omne regnum in se divisum desolabitur, etdomus supra domum cadet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 50:12)
Amicus autem desolato retulitversus amico, ut consolaretur eum, dicens:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 187:71)
Amice, noli desolari, quia multotienscontingit homini tam graves adversitatum inundationes sustinere quod desidereteas etiam inhonesta morte finire;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 187:72)
Fili, cum forte contigerit tibi aliquid adversi, noli nimis desolari nec nimis inde tristari, quoniam hoc est genus Deumnegandi;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 190:2)
illa vini ebrietas fomes libidinis, quo per carnes vaporantur interna viscera, animus ignescit, anima exuritur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:2)
Caeterum si allegoriam quaeras, non dubium est quia exemplo ligni aridioris quod simul ut lambere coeperit, ignis exurit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:12)
Malitia igitur amat diluvium, et consortium justae mentis refugit, et quasi desolata, et sine aliqua statione remanet nullam habens cum virtute communionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:3)
Qui longe postea ideo vivus exustus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION