라틴어 문장 검색

Neque desperari debet solida glutinatio uulneris, nisi ubi aut uehementer rupta ceruix est, aut ex cancro multae magnaeque carunculae simulque neruosa aliqua exciderunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 7:1)
Neque desperari debet solida glutinatio vulneris, nisi ubi aut vehementer rupta cervix est, aut ex cancro multae magnaeque carunculae, simulque nervosa aliqua exciderunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 7:1)
Solus erat Stilicho, qui desperantibus augur sponderet meliora manu, dubiaeque salutis dux idem vatesque fuit.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:90)
ne timeare times et, quem vindicta manebat, desperare vetas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:176)
at si desperent uxorem Neronis fore Octaviam, illi maritum daturos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 61장15)
ita intrepida ibi hiems, crebrae eruptiones et sibi quisque praesidio, inritis hostibus eoque desperantibus, quia soliti plerumque damna aestatis hibernis eventibus pensare tum aestate atque hieme iuxta pellebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 3:1)
id si factum esset, et civibus animum accessurum, cum viderent de eorum virtute non desperari, et hostes eadem re fore tardiores, si animadverterent auderi adversus se tam exiguis copiis dimicari.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 5:2)
de cuius morte multimodis apud plerosque scriptum est, sed nos eundem potissimum Thucydidem auctorem probamus, qui illum ait Magnesiae morbo mortuum neque negat fuisse famam, venenum sua sponte sumpsisse, cum se, quae regi de Graecia opprimenda pollicitus esset, praestare posse desperaret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 4:1)
hic omnibus titubantibus et de rebus summis desperantibus Eumenes ait, si celeritatem velint adhibere et imperata facere, quod ante non fecerint, se rem expediturum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 2:1)
sed uno atque altero frustra nec sine suspicione fraudis nominatis desperans tam praecipitis consilii euentum intercepisse ueneno indicem creditur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 5:2)
tristem enim de mortalitate ferre sententiam et desperare misericordiam, quia ipse alteri denegaturus sit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 14:4)
"Experiendo, quae ceteri desperaverunt, Asiam habemus in potestate."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 9:11)
Sed Perdicca ne pеdites quidem secuturos ipsum desperabat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 24:1)
Senatus, autem Britannicus, immoderata imperii libidine incensus, quam justitiae non solum adversam, sed ne regni quidem ipsius Anglici formae consonam esse novit, successumque felicem, in genere quovis certaminis, in quo justi verique ratio habita sit, desperans, colonias hasce vi in servitutem redigendi consilium crudele cepit, inivitque:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.45)
Diffidens, at non desperans, tribunum legionis Reed sic compellasse dicitur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.57)

SEARCH

MENU NAVIGATION