라틴어 문장 검색

Si vehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adjici cataplasmati debent papaveris cortices fricti atque contriti, sic, ut ex his pars dimidia sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 4:3)
Quidam etiam in acris aceti heminam frictum salem conjiciunt, donec tabescere desinat;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XV De cancro oris. 2:3)
deinde ipse quoque medicamentis urendus, maximeque chalcitide cum melle, aut aerugine cum cocto melle, aut ovillo stercore fricto et contrito cum eodem melle.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 19:5)
aut lini semen frictum, contritum, et in mulso coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 21:5)
Etiamnum in angulo qui naribus proprior est, ex aliquo vitio quasi parva fistula aperitur, per quam pituita assidue destillat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 18:1)
eo, quod cruenta destillat il!
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 18:2)
distillant per pectus aquae;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:108)
hoc per hiemem frigentem et umidam scrobibus inferre calorem tempestivum,ac per aestatem virentibus alimentum et umorem praebere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 5:2)
Tunc panacis et eryngii radices faeniculi seminibus miscendae, et cum fricti ac moliti tritici farina candenti aqua conspergendae, eoque medicamine salivandum aegrotum pecus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 2:3)
deinde singulis urnis eiusliquaminissingulos fricti salis sextarios infundunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 9:4)
Nauseantibus quoque salutaris habetur eburnea scobis sali fricto et fabae minute fresae commixta, ieiunisque prius quam in pascua prodeant obiecta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 4:1)
Si quis autem querat de linea dividente, breviter respondemus esse iugum Apenini, quod, ceu fistule culmen hinc inde ad diversa stillicidia grundat aquas, ad alterna hinc inde litora per ymbricia longa distillat, ut Lucanus in secundo describit:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 80:2)
Interim parabantur exsequiae et vitalis animae calor toto frigente iam corpore in solo tam tepente pectusculo palpitabat, cum subito raptus in spiritu ad tribunal iudicis pertrahor, ubi tantum luminis et tantum erat ex circumstantium claritate fulgoris, ut proiectus in terram sursum aspicere non auderem.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:6)
mel enim distillare labiis meretricis mulieris, quod ad tempus inpinguet vescentium fauces et postea amarius felle inveniatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:11)
si prurit frictus ocelli angulus, inspecta genesi collyria poscit;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI284)

SEARCH

MENU NAVIGATION