라틴어 문장 검색

Undique circumstant mersisque in corpore rostris dilacerant falsi dominum sub imagine cervi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 26:4)
quae nunc quoque gurgite in illo aequora destringunt summis Ismenides alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 52:7)
Fixa sub aure feri summum destrinxit harundo corpus et exiguo rubefecit sanguine saetas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 39:2)
Namque pharetratus dum dat puer oscula matri, inscius exstanti destrinxit harundine pectus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 52:4)
Nec tertia cuspis apertum et se praebentem valuit destringere Cygnum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 13:4)
destrictus minima nec tamen ille nota est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1210)
aspicies, quantum dederis mihi pectoris ipse, quoque favore animi teque tuosque canam, non ego mordaci destrinxi carmine quemquam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1248)
"dux bonus, arbiter egregius, sanguine pascitur innocuo, corporibusque piis inhians viscera sobria dilacerat, gaudet et excruciare fidem."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.22)
nec mora, carnifices gemini iuncea pectora dilacerant et latus ungula virgineum pulsat utrimque et ad ossa secat Eulalia numerante notas.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.37)
"ergo sit Hippolytus, quatiat turbetque iugales, intereatque feris dilaceratus equis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.26)
destrictus ensis cui super inpia cervice pendet, non Siculae dapes dulcem elaborabunt saporem, non avium citharaeque cantus somnum reducent:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 17)
quem cur destringere coner tutus ab infestis latronibus?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.29)
quis enim reperiri potest tam improbus civis qui velit uno suffragio duas in rem publicam sicas destringere?
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 8:2)
quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 181:1)
quid enim tuus ille, Tubero, destrictus acie Pharsalica gladius agebat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 231:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION