라틴어 문장 검색

Etenim victor passionum omnium, nec ullis captus saeculi illecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem coelestis puritate conversationis obduxerat, mentem regens, carnem subjiciens, et regia quadam auctoritate castigans, nomine Dei vocatus est, ad cujus similitudinem se perfectae virtutis ubertate formaverat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:12)
postrema multitudo spadonum a senibus in pueros desinens, obluridi distortaque lineamentorum compage deformes, ut quaqua incesserit quisquam, cernens mutilorum hominum agmina, detestetur memoriam Samiramidis reginae illius veteris, quae teneros mares castravit omnium prima, velut vim iniectans naturae, eandemque ab instituto cursu retorquens, quae inter ipsa oriundi crepundia, per primigenios seminis fontes, tacita quodam modo lege vias propagandae posteritatis ostendit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 17:3)
Haec dum Mediolani aguntur, militarium catervae ab oriente perductae sunt Aquileiam, cum aulicis pluribus, membris inter catenas fluentibus, spiritum trahentes exiguum vivendique moras per aerumnas detestati multiplices.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 1:1)
Erat autem idem Barbatio subagrestis, arrogantisque propositi, ea re multis exosus, quod et dum domesticos protectores sub Gallo regeret Caesare, proditor erat et perfidus, et post eius excessum, nobilioris militiae fastu elatus, in Iulianum itidem Caesarem paria confingebat, crebroque detestantibus bonis, sub Augusti patulis auribus multa garriebat et saeva.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 6:1)
In rem itaque consulens suam, et accidentia longe ante prospiciens, anxietate bifaria stringebatur, viduitatem detestans et nuptias.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 3:1)
indemnesque deinde et innoxii earum incolae partium, querellarum sopitis materiis viverent, ni postea exquisitorum detestanda nomina titulorum, per offerentes suscipientesque criminose in maius exaggerata, his propugnare sibi nitentibus potestates, illis attenuatis omnium opibus, se fore sperantibus tutos, ad usque proscriptiones miserorumque suspendia pervenerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 3:2)
Hoc comperto imperator ad vindicandum facinus nefandum erectus, iamque expetiturus poenas a noxiis ultimas, mitigatus est lenientibus proximis, missoque edicto, acri oratione scelus detestabatur admissum, minatus extrema, si deinde temptatum fuerit aliquid quod iustitia vetet et leges.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 11:1)
Postremo ut multa praeteream, constat eum in apertos aliquos inimicos insidiatores suos ita consurrexisse mitissime, ut poenarum asperitatem genuina lenitudine castigaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 9:1)
Quo verbo exasperatus, intra triduum omnes iussit excedere moenibus, detestantes rerum praesentium statum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 4:3)
accendebatur tamen insita plerisque vulgarium, novitatis repentina iucunditate, ea re potius incitante, quod Petronium (ut praediximus) divitias violenter augentem, omnes eadem mente detestabantur, qui sepulta iam dudum negotia, et redivivas nebulas debitorum, in diversos ordines excitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 17:2)
Carnifex enim, et unci, et cruentae quaestiones, sine discrimine ullo aetatum et dignitatum, per fortunas omnes et ordines grassabantur, et pacis obtentu latrocinium detestandum agitabatur, infaustam victoriam exsecrantibus universis internecivo bello quovis graviorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 9:2)
Quidam detestantes ut venena doctrinas, Iuvenalem et Marium Maximum curatiore studio legunt, nulla volumina praeter haec in profundo otio contrectantes, quam ob causam non iudicioli est nostri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 14:1)
Iussusque docere fidenter quae norat, rudentem explicavit immensum, affirmans Fidustium praesidialem, et cum Irenaeo Pergamium, nomen imperaturi post Valentem detestandis praesagiis didicisse secretim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 6:3)
Artaxerxes Persarum ille rex potentissimus, quem Macrochira membri unius commemoravit, suppliciorum varietates, quas natio semper exercuit cruda, lenitate genuina castigans, tiaras ad vicem capitum quibusdam noxiis amputabat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 4:3)
hocque ioci genere castigatum, cum eum absolveret, non ideo contemptus, bella diuturna patrum superavit et gravia, solus ad resistendum aptus Alexandro Magno, si calcasset Italiam, aestimatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION